|
1. Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit
apertius significari Novi Testamenti donum esse charitatem, quam hoc
loco, ubi Apostolus dicit, Invicem onera vestra portate, et sic
adimplebitis legem Christi. Hanc enim Christi legem dicere
intelligitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus,
tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: In
hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis
(Joan. XIII, 34, 35). Hujus autem dilectionis officium
est, invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod
sempiternum non est, perducet sane ad beatitudinem aeternam, in qua
nulla erunt nostra onera, quae invicem portare jubeamur. Nunc vero
cum in hac vita, id est, in hac via sumus, onera invicem nostra
portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere pervenire possimus.
Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt,
cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut
onera capitum suorum quae gestant in cornibus super invicem portent,
ita ut posterior super anteriorem cervice projecta caput collocet. Et
quia necesse est unum esse qui caeteros praecedens, non ante se habeat
cui caput inclinet, vicibus id agere dicuntur; ut lassatus sui capitis
onere ille qui praecedit, post omnes recedat , et ei succedat cujus
ferebat caput, cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes,
fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem (Plin. lib.
8, cap. 32). Istam fortasse cervorum naturam intenderat
Salomon, cum ait, Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum
colloquantur tecum (Prov. V, 19, sec. LXX). Nihil enim
sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio.
2. Nec tamen invicem onera nostra portaremus, si unum tempus esset
infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis
genus: sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt ut
onera nostra portare invicem valeamus. Verbi gratia, iram fratris tui
tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris; ut rursus eo tempore
quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate sua
supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora
portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas: in
ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis
genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis loquacitatem in se
vicerit, et pertinaciam nondum vicerit, alius vero adhuc loquax, sed
jam pertinax non sit; debet ille hujus loquacitatem et iste illius
pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, charitate
portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore,
tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam
adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt, et se
tolerant: quanquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed potius se
invicem consolari. Sicut et tristes de re una, magis se portant et
quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet: si
autem adversus se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et
ideo in hujusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa
aegritudo, de qua vis alium per te liberari; et sic suscipienda, ut
ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae valeat: quemadmodum se
inclinat, qui manum jacenti porrigit. Non enim se projicit, ut ambo
jaceant; sed incurvat tantum, ut jacentem erigat.
3. Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum
facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit
Dominus. Hinc enim admonens Apostolus ait: Hoc sentite in vobis,
quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam
servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus
ut homo; humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem
autem crucis. Superius enim dixerat, Non quae sua sunt unusquisque
intendens, sed ea quae aliorum (Philipp. II, 4-8). Huic
sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: Hoc sentite
in vobis, quod et in Christo Jesu. Ad hoc duntaxat, ut quemadmodum
ille in eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 14), et sine peccato cum esset, peccata nostra
suscepit, non attendit sua, sed nostra; ita et nos libenter, ad ejus
imitationem, invicem onera nostra portemus.
4. Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit
hominem, nos autem homines sumus: et considerare debemus quod
aegritudinem sive animi, sive corporis, quam in alio homine videmus,
etiam nos habere potuimus, aut possumus. Hoc ergo exhibeamus illi
cujus infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus
exhiberi, si forte nos in ea essemus, et ipse non esset. Ad hoc
pertinet quod ipse Apostolus ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes
lucrifacerem (I Cor. IX, 22): cogitando scilicet in eo vitio
etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo
enim potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi
maxime qui suis mendaciis defendendis, quae negare non possunt,
alicujus magni exempli patrocinium quaerunt.
5. Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit
habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine
dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam
edomandamque superbiam valet, ne arbitreris quoniam tua quaedam bona
eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant, et
fortassis majoris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim
falli nos, aut adulatione potius uti, Apostolus jubet, cum dicit,
Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate
mentis alter alterum existimantes superiorem sibi (Philipp. II,
3). Non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus, sed nos
existimare fingamus; sed vere existimemus aliquid occultum esse posse
in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo
videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes
deprimentes superbiam, et acuentes charitatem , faciunt onera fraterna
invicem, non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri.
Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est: et
nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius
sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.
6. Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingenerentis ad
amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus
optetur, atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum
in amicitiam possumus dicere, cui omnia consilia nostra refundere
audeamus. Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam
faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur;
descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et
submissione animi, quod petere per se ipse non audet. Sane quamvis
rarius, tamen aliquoties accidit ut ejus quem volumus in amicitiam
recipere, prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et
quodam modo repercussi relinquimus eum, et ad bonorum ejus , quae
forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque
Dominus Jesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut
ejus infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione
acquiescamus, per charitatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non
est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 12).
Ideoque, si propter Christi charitatem etiam eum qui omni ex parte
fortassis aegrotat , repellere ab animo non debemus, quoniam sanari
potest per Verbum Dei; quanto minus eum qui propterea nobis videri
potest totus aegrotus, quia quaedam ejus saucia in primo ingressu
amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione
animi de toto homine ausi sumus temerariam praejudicii ferre
sententiam, non timentes quod dictum est, Nolite judicare, ut non
judicemini; et, In qua mensura mensi fueritis, in eamdem remetietur
vobis (Id. VII, 1, 2). Saepe autem illa quae bona sunt,
prius apparent: in quibus etiam temerarium benevolentiae judicium
cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala
apparuerint, securum et imparatum te inveniant, et gravius offendant;
ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est. Quia
etiamsi nulla ejus bona praecederent, et haec quae postea apparuerunt
mala, prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo
ageres, quibus talia sanari solent: quanto magis cum ea bona
praecesserunt, quae tanquam pignora nos debent ad posteriora toleranda
constringere?
7. Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus.
Christum autem diligendo, facile sustinemus infirmitatem alterius,
etiam quem nondum propter bona sua diligimus. Cogitamus enim quia ille
quem diligimus, Dominus propter eum mortuus est. Quam charitatem
apostolus Paulus nobis ingessit, cum diceret: Et peribit infirmus in
tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor.
VIII, 11)! Ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus
est, minus diligimus, illum in eo consideremus, qui mortuus est
propter illum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors
est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia cogitandum
est, ne Christum negligamus propter infirmum, cum infirmum debeamus
diligere propter Christum.
|
|