|
1. Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicut est
cujuscumque disciplinae perceptio, usu roborata atque firmata; vel
habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem
et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum
eorum quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem
dicimus vestitum, calceatum, armatum, et si quod ejusmodi est. In
quibus omnibus generibus (si quidem nomen hoc ductum est ab illo
verbo, quod est habere) manifestum est in ea re dici habitum, quae
accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina
accidit animo, et succus ac robur corpori; et vestis atque arma, non
dubium est quin accidant membris nostris: ita ut et imperitus possit
esse animus, si ei doctrina non accideret; et exile atque languidum
corpus, sine succo viscerum et robore; et nudus sine veste, et
inermis sine armis, et pede nudo sine calceamentis esse homo potest.
Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit.
Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut
habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se,
ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia, cum accidit
homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem
facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur: sicuti
cibus ipse amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur; et nos
refecti cibo, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam
commutamur. Tertium vero genus est, cum ipsa quae accidunt, mutantur
ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum
faciunt, sicuti est vestis: nam cum reposita vel projecta est, non
habet eam formam, quam sumit cum induitur atque inducitur membris.
Ergo induta accipit formam quam non habebat exuta; cum ipsa membra,
et cum exuuntur, et cum induuntur, in suo statu maneant. Potest esse
et quartum genus, cum ea quae accidunt, ad faciendum habitum, nec ea
mutant quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur: sicuti annulus
digito, si non nimis subtiliter attendatur. Verumtamen hoc genus aut
nullum est, si diligenter discutias, aut omnino rarissimum.
2. Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum
pertinet ad ejus divinitatem, secundum id quod verissimus Deus est,
aequalem dixit esse Patri, quod non ei fuit tanquam rapinam, id est,
quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate, nollet
homine indui, et hominibus ut homo apparere: sed semetipsum
exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens; neque
conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili
stabilitate, sed quanquam verum hominem suscipiendo, ipse susceptor,
in similitudinem hominum factus, non sibi, sed eis quibus in homine
apparuit, habitu inventus est ut homo (Philipp. II, 6, 7);
id est, habendo hominem, inventus est ut homo. Non enim poterat
inveniri Deus ab iis qui cor immundum habebant, et Verbum apud
Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre,
et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non
est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam Dei
commutavit: neque ex secundo; non enim et mutavit homo Deum, et
mutatus est ab illo: neque ex quarto; non enim sic assumptus est
homo, ut neque ipse mutaret Deum, nec ab illo mutaretur: sed potius
ex tertio; sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab
eo formaretur ineffabiliter excellentius atque conjunctius quam vestis,
cum ab homine induitur. Hoc ergo habitus nomine satis significavit
Apostolus quemadmodum dixerit, in similitudinem hominum factus; quia
non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus
est homine, quem sibi uniens quodam modo atque conformans,
immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum habitum, qui est in
perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci EXIN vocant: hunc
autem, secundum quem dicimus vestitum vel armatum SKEMA potius
vocant. Ex quo intelligitur de isto genere habitus locutum
Apostolum; quandoquidem in graecis exemplaribus SKEMATI
scriptum est, quod nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet
intelligi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec
membra veste induta mutantur: quanquam illa susceptio ineffabiliter
susceptum suscipienti copulaverit: sed quantum verba humana rebus
ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intelligatur Deus humanae
fragilitatis assumptione , electum est ut graece SKEMA, et latine
diceretur habitus illa susceptio.
|
|