|
Imago et aequalitas et similitudo distinguenda sunt. Quia ubi imago,
continuo similitudo, non continuo aequalitas: ubi aequalitas,
continuo similitudo, non continuo imago: ubi similitudo, non continuo
imago, non continuo aequalitas. Ubi imago, continuo similitudo, non
continuo aequalitas: ut in speculo est imago hominis, quia de illo
expressa est; est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas,
quia multa desunt imagini, quae tamen insunt illi rei de qua expressa
est. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: velut
in duobus ovis paribus, quia inest aequalitas, inest et similitudo;
quaecumque enim adsunt uni, adsunt et alteri; imago tamen non est,
quia neutrum de altero expressum est. Ubi similitudo, non continuo
imago, non continuo aequalitas: omne quippe ovum omni ovo, in quantum
ovum est, simile est; sed ovum perdicis, quamvis in quantum ovum
est, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen ejus est, quia de illo
expressum non est; nec aequale, quia brevius est, et alterius generis
animantium. Sed ubi dicitur, Non continuo, utique intelligitur quia
esse aliquando potest. Potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam
aequalitas: ut in parentibus et filiis inveniretur imago et aequalitas
et similitudo, si intervallum temporis defuisset; nam et de parente
expressa est similitudo filii, ut recte dicatur imago, et potest esse
tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore
praecessit. Ex quo intelligitur et aliquando aequalitatem non solum
similitudinem habere, sed etiam imaginem; quod in superiori exemplo
manifestum est. Potest etiam aliquando similitudo esse et aequalitas,
quamvis non sit imago; ut de duobus ovis paribus dictum est. Potest
etiam similitudo et imago esse, quamvis non sit aequalitas; ut in
speculo ostendimus. Potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et
imago sit; sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore, quo
praecedunt parentes. Sic enim aequalem syllabam syllabae dicimus;
quamvis altera praecedat, altera subsequatur. In Deo autem, quia
conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore
generasse Filium, per quem condidit tempora: consequens est ut non
solum sit imago ejus, quia de illo est, et similitudo, quia imago
(Coloss. I, 15); sed etiam aequalitas tanta, nec temporis
quidem intervallum impedimento sit.
|
|