|
1. Sicut Apostolus ad Hebraeos dicit, Testamentum testatoris
morte firmatur (Hebr. IX, 17); propterea mortuo pro nobis
Christo, Novum Testamentum firmatum esse asserit: cujus similitudo
Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam
praefigurabatur. Si ergo quaeratur quomodo simus, secundum ejusdem
Apostoli verba, cohaeredes Christi, et filii atque haeredes Dei
(Rom. VIII, 17); cum etiam haereditas morte decessoris firma
teneatur, nec ullo alio modo possit haereditas intelligi:
respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse haeredes, quoniam
filii ejus etiam dicti sumus. Non jejunant, inquit, filii sponsi,
quamdiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15). Haeredes ergo
ejus dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per
fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod
testatus est dicens, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis
(Joan. XIV, 27). Cohaeredes autem ejus efficiemur, cum in
fine saeculi mors absorbebitur in victoriam (I Cor. XV, 54).
Tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Quam haereditatem non ejus Patris morte
adipiscimur, qui mori non potest; quandoquidem ipse fit haereditas
nostra, secundum illud quod scriptum est, Dominus pars haereditatis
meae (Psal. XV, 5): sed quoniam, cum vocati sumus adhuc
parvuli, et ad spiritualia contemplanda minus idonei, usque ad
humillimas nostras cogitationes se divina miseratio porrexit, ut
quomodocumque cernere niteremur, quod non evidenter atque perspicue
cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad
faciem cernere coeperimus. Convenienter ergo dicitur moriturum esse
quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod
ex parte est (I Cor. XIII, 10). Ita nobis quodam modo
moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit haereditas, cum facie ad
faciem videtur ; non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra
visio perfecta visione perimitur: et tamen nisi illa prior nos
nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur
idonei.
2. Quod si etiam de Domino Jesu Christo, non secundum Verbum in
principio Deum apud Deum (Joan. I, 1), sed secundum puerum,
qui proficiebat aetate ac sapientia (Luc. II, 40), pius
intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis
ei cum caeteris hominibus non est, cujus tanquam morte possideat
haereditatem, manifestum est. Non enim nos cohaeredes ejus esse
possumus, nisi et ipse haeres sit. Si autem pietas hoc non admittit,
ut primo ex parte videret homo Dominicus , deinde ex toto quanquam in
sapientia proficere dictus sit; in corpore suo intelligatur haeres, id
est Ecclesia, cujus cohaeredes sumus: quemadmodum filii ejus matris
dicimur, quamvis ex nobis constet.
3. Sed rursum quaeri potest, cujus morte facti simus etiam nos
haereditas Dei, secundum illud, Dabo tibi gentes haereditatem tuam
(Psal. II, 8): nisi forte hujus mundi, quo prius tanquam
dominante tenebamur. Post autem cum dicimus, Mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo (Galat. VI, 14); possidet nos Christus,
mortuo illo qui nos possidebat: cum ei renuntiamus morimur illi, et
ipse nobis.
|
|