|
1. Quoniam Paulus apostolus praedicans justificari hominem per fidem
sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt
dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi
male operarentur, et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse
posse per fidem: locus iste hujus Epistolae eumdem sensum Pauli
apostoli, quomodo sit intelligendus, exponit (Jacobi II,
17-24). Ideoque magis Abrahae utitur exemplo, vacuam esse
fidem, si non bene operetur ; quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus
apostolus usus est, ut probaret justificari hominem per fidem sine
operibus Legis (Rom. IV, 2). Cum enim bona opera commemorat
Abrahae, quae ejus fidem comitata sunt, satis ostendit Paulum
apostolum non ita per Abraham docere justificari hominem per fidem sine
operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari;
sed ad hoc potius, ut nemo meritis priorum operum arbitretur se
pervenisse ad donum justificationis, quae est in fide. In hoc enim se
Gentibus in Christum credentibus Judaei praeferre cupiebant, quod
dicebant se meritis bonorum operum quae in Lege sunt, ad evangelicam
gratiam pervenisse: ideoque scandalizabantur multi, qui ex eis
crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur.
Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus, sed
praecedentibus, justificari per fidem. Nam justificatus per fidem
quomodo potest nisi juste deinceps operari, quamvis antea nihil
operatus juste, ad fidei justificationem pervenerit, non merito
bonorum operum, sed gratia Dei, quae in illo jam vacua esse non
potest cum jam per dilectionem bene operatur? Quod si cum crediderit,
mox de hac vita decesserit , justificatio fidei manet cum illo, nec
praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad illam, sed gratia
pervenit; nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur.
Unde manifestum est, quod Paulus apostolus dicit, Arbitramur enim
hominem justificari per fidem sine operibus (Id. III, 28),
non ita intelligendum esse, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum
justum, etiamsi male vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus
Paulus utitur, quia sine operibus legis, quam non acceperat, per
fidem justificatus est; et Jacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera
bona consecuta esse demonstrat, ostendens quemadmodum intelligendum sit
quod Paulus apostolus praedicavit.
2. Nam qui putant istam Jacobi apostoli sententiam contrariam esse
illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum
sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: Non enim auditores legis
justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Id.
II, 13). Et alio loco: Sed fides quae per dilectionem operatur
(Galat. V, 6). Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis,
moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis
(Rom. VIII, 13). Quae sint autem facta carnis, quae
operibus spiritualibus mortificanda sunt, alio loco demonstrat,
dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes,
immunditiae, impudicitia, idolorum servitus, veneficia,
inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates,
dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, commessationes, et
his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia
agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Et
ad Corinthios ait: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis
servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum
concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque
maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem
fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati
estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei
nostri (I Cor. VI, 9-11). Quibus sententiis manifestissime
docet non eos praeterito bono opere ad fidei justificationem
pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam, quando dicit, Et
haec quidem fuistis: sed cum dicit, Qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt; satis ostendit, jam ex quo crediderunt, bene operari
debere. Quod et Jacobus dicit, et multis omnino locis idem apostolus
Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui in
Christo crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et ipse Dominus
commemorat, dicens: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine,
intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui
in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII,
21). Et alibi: Utquid dicitis mihi, Domine, Domine, et non
facitis quae dico vobis (Luc. VI, 46)? Et, Omnis qui audit
verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui
aedificavit domum suam supra petram, etc. Et qui audit verba mea haec
et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam
super arenam, etc. (Matth. VII, 24-27). Quapropter non
sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae, Pauli et Jacobi,
cum dicit unus justificari hominem per fidem sine operibus, et alius
dicit inanem esse fidem sine operibus: quia ille dicit de operibus quae
fidem praecedunt, iste de iis quae fidem sequuntur; sicut etiam ipse
Paulus multis locis ostendit.
|
|