|
Omnis perturbatio, passio; omnis cupiditas, perturbatio: omnis
igitur cupiditas, passio. Omnis autem passio, cum est in nobis,
ipsa passione patimur; et in quantum passio est, patimur: omnis
igitur cupiditas, cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur; et in
quantum cupiditas est, patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa
passione patimur, non est peccatum: sic et si patimur timorem, non
est peccatum. Tanquam si diceretur, Si bipes est, non est pecus.
Si ergo propterea hoc non est consequens, quia multa sunt pecora
bipedia; propterea et illud non est consequens, quia multa sunt
peccata quae patimur. Hoc enim contra dicitur, non esse consequens ut
si patimur timorem, ideo non sit peccatum. Tu autem dicis consequens
esse ut si patimur timorem, non sit peccatum; cum tamen concedas
aliqua esse peccata quae patimur.
|
|