|
Ars illa summa omnipotentis Dei, per quam ex nihilo facta sunt
omnia, quae etiam sapientia ejus dicitur, ipsa operatur etiam per
artifices, ut pulchra atque congruentia faciant; quamvis non de
nihilo, sed de aliqua materia operentur, velut ligno, aut marmore,
aut ebore, et si quod aliud materiae genus manibus artificis subditur.
Sed ideo isti non possunt de nihilo aliquid fabricare , quia per
corpus operantur; cum tamen eos numeros, et lineamentorum
convenientiam, quae per corpus corpori imprimunt, in animo accipiant
ab illa summa sapientia, quae ipsos numeros et ipsam convenientiam
longe artificiosius universo mundi corpori impressit, quod de nihilo
fabricatum est: in quo sunt etiam corpora animalium, quae jam de
aliquo, id est, de elementis mundi fabricantur; sed longe potentius
excellentiusque, quam cum artifices homines easdem figuras corporum et
formas in suis operibus imitantur. Non enim omnis numerositas humani
corporis invenitur in statua; sed tamen quaecumque ibi invenitur , ab
illa sapientia per artificis manum trajicitur , quae ipsum corpus
humanum naturaliter fabricat. Nec ideo tamen pro magno habendi sunt,
qui talia opera fabricant, aut diligunt; quia minoribus rebus intenta
anima, quas per corpus corporaliter facit, minus inhaeret ipsi summae
sapientiae, unde istas potentias habet: quibus male utitur, dum foris
eas exercet; illa enim in quibus eas exercet, diligens, interiorem
earum formam stabilem negligit, et inanior infirmiorque efficitur.
Qui vero talia opera etiam coluerunt , quantum deviaverint a
veritate, hinc intelligi potest, quia si ipsa animalium corpora
colerent, quae multo excellentius fabricata sunt, et quorum sunt illa
imitamenta, quid eis infelicius diceremus?
|
|