|
1. Omnis anima partim privati cujusdam juris sui potestatem gerit,
partim universitatis legibus sicut publicis coercetur et regitur. Quia
ergo unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam
sibi praepositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur, de
ea re cui praeposita est, aliter quasi privato jure agit, aliter
tanquam publice agere cogitur. Potentior est enim parte universitas;
quoniam illud quod ibi privatim agit, tantum agere sinitur, quantum
lex universitatis sinit. Sed unaquaeque anima tanto est pietate
purgatior, quanto privato suo minus delectata, legem universitatis
intuetur, eique devote ac libenter obtemperat. Est enim lex
universitatis divina sapientia. Quanto autem amplius privato suo
gaudet, et neglecto Deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter
praesidet, ipsa sibi vel aliis quibus potuerit, vult esse pro Deo,
suam potius in se vel in alios, quam illius in omnes diligens
potestatem, tanto est sordidior, tantoque magis poenaliter divinis
legibus, tanquam publicis servire cogitur. Quanto igitur etiam humana
anima deserto Deo, suis honoribus vel sua potestate fuerit delectata,
tanto magis subditur talibus potestatibus, quae privato suo gaudent,
et honorari ab hominibus sicut dii cupiunt: quibus divina lege saepe
conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita subjugaverint,
privato illo jure etiam miraculorum aliquid praestent, in his rebus
exhibendorum, quibus sunt infimo, sed tamen ordinatissimo potestatum
gradu praepositae. Sed ubi divina tanquam publica lex jubet, vincit
utique privatam licentiam: quanquam et ipsa privata licentia, nisi
universalis potestatis divinae permissione, nulla esset. Ideoque fit
ut sancti Dei servi, quando hoc donum eos habere utile est, secundum
publicam et quodammodo imperialem legem, hoc est, summi Dei
potestatem imperent infimis potestatibus ad quaedam visibilia miracula
facienda: in illis enim Deus ipse imperat, cujus templum sunt, et
quem contempta sua privata potestate ardentissime diligunt. In magicis
autem imprecationibus , ad illecebram deceptionis, ut sibi subjugent
eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et ministeriis
eorum, privato illo jure largientes, quod sibi licet largiri
honorantibus se, sibique servientibus, et quaedam secum in sacramentis
suis pacta servantibus. Et quando videntur imperare magi, per
sublimiorum nomina inferiores terrent; et nonnulla visibilia, quae
propter infirmitatem carnis magna videntur hominibus non valentibus
aeterna contueri, quae per seipsum praestat dilectoribus suis verus
Deus, mirantibus exhibent. Haec autem permittit Deus juste omnia
moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus suis servitutes eorum
libertatesque distribuat. Et si quando invocatione summi Dei,
aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, vindicta est illa, non
gratia. Non enim frustra dicit Apostolus, Tradidit illos Deus in
desideria cordis eorum (Rom. I, 26). Quorumdam enim peccatorum
perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium.
2. Quod autem Dominus dicit, Non potest satanas satanam excludere
(Marc. III, 23): ne forte quisquam utens nominibus aliquarum
infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse
istam Domini sententiam; ad hoc intelligat dictum, quia hoc modo
satanas, etiamsi corpori aut corporis sensibus parcit, ideo parcit,
ut ipsius hominis voluntati per impietatis errorem triumpho majore
dominetur. Hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima
ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit Apostolus:
Secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis
diffidentiae (Ephes. II, 2). Non enim sensus corporis eorum
turbabat atque torquebat, aut eorum corpora collidebat, sed in eorum
voluntate, vel potius cupiditate regnabat.
3. Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia
facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest, electos (Matth.
XXIV, 24); admonet utique ut intelligamus quaedam miracula
etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt: nec
tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi sunt. Non enim
acceptiores erant Deo, quam populus Israel, magi Aegyptiorum; quia
non poterat ille populus facere quod illi faciebant: quamvis Moyses in
virtute Dei majora potuerit (Exod. VII-XII). Sed ideo non
omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur
infirmi, existimantes in talibus factis majora dona esse, quam in
operibus justitiae, quibus aeterna vita comparatur. Propterea
Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: Nolite in hoc
gaudere, quoniam spiritus vobis subjiciuntur; sed in hoc gaudete,
quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20).
4. Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnunquam sancti faciunt,
talia quidem visibiliter esse apparent, sed et diverso fine et diverso
jure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, isti
quaerentes gloriam Dei: et illi faciunt per quaedam potestatibus
concessa in ordine suo, quasi privata commercia vel veneficia ; isti
autem publica administratione, jussu ejus cui cuncta creatura subjecta
est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum
tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum
plerique mali milites quos imperialis disciplina condemnat, signis
imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid,
quod publice non jubetur, extorquent: ita nonnunquam mali christiani,
vel schismatici, vel haeretici per nomen Christi aut verba aut
sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honori
Christi cedere indictum est. Cum autem malis jubentibus cedunt,
voluntate ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur.
Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani,
aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni christiani
per publicam justitiam, mali christiani per signa publicae justitiae.
Nec mirum est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur; quando
etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam
militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi
Imperatoris valent. Ex quibus fuit ille, de quo discipuli Domino
nuntiaverunt, quod in nomine ejus ejiceret daemonia, quamvis cum eis
eum non sequeretur (Id. IX, 49). Cum autem non cedunt his
signis hujusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum
id justum atque utile judicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent
haec signa contemnere: contremiscunt enim haec, ubicumque illa
conspexerint. Sed nescientibus hominibus aliud jubetur divinitus, vel
ad confundendos malos, cum eos oportet confundi; sicut de Scevae
filiis in Actibus Apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus,
Jesum scio, et Paulum novi: vos autem, qui estis (Act. XIX,
14, 15)? vel ad admonendos bonos, ut proficiant in fide, atque
ista non jactanter, sed utiliter possint: vel ad discernenda dona
membrorum Ecclesiae; sicut Apostolus ait, Numquid omnes virtutes?
numquid omnes habent dona curationum (I Cor. XII, 30)?
Propter has igitur causas plerumque, ut dictum est, nescientibus
hominibus jubetur divinitus, id est, ut his signis adhibitis hujusmodi
potestates voluntati hominum non obtemperent.
5. Ut autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos
accipiunt, ad majorem bonorum utilitatem , propter exercitationem
patientiae. Itaque anima christiana semper invigilet in
tribulationibus suis sequi voluntatem Domini sui, ne ordinationi Dei
resistendo acquirat sibi gravius judicium. Quod enim ipse Dominus
agens hominem Pontio Pilato dixit, hoc et Job diabolo posset
dicere: Non haberes in me potestatem, nisi data esset tibi desuper
(Joan. XIX, 11). Non ergo ejus voluntas cujus malitiae
potestas in bonos datur, sed ejus voluntas a quo haec potestas datur,
debet nobis esse charissima. Quoniam tribulatio patientiam operatur,
patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit;
quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum
qui datus est nobis (Rom. V, 3-5).
|
|