|
Moveri per se animam sentit, qui sentit in se esse voluntatem. Nam
si volumus, non alius de nobis vult. Et iste motus animae spontaneus
est; hoc enim ei tributum est a Deo: qui tamen motus, non de loco in
locum est, tanquam corporis. Localiter enim moveri corporis proprium
est. Et cum anima voluntate, id est, illo motu qui localis non est,
corpus suum tamen localiter movet, non ex eodem monstratur et ipsa
localiter moveri. Sicut videmus a cardine moveri aliquid per magnum
spatium loci, et tamen ipsum cardinem non moveri loco.
|
|