|
1. Cum quidam haeretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam
auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Jesum
Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam
mentem, inhaerentes eis nonnulli, et eos studiose audientes,
delectati sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo
minuebat, dicens eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam,
qua homo a pecoribus secundum animum differt. Sed cum secum ipsi
cogitarent, fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius,
Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam
quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur; displicuerunt
sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam,
totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla
diminutione naturae: sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam
totumque utile hominis alienantes ab eo , solam carnem humanam eum
suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex Evangelio; imo
illam sententiam non intelligendo, perversi confligere audent adversus
catholicam veritatem, dicentes scriptum esse, Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Sub his enim verbis
ita Verbum volunt carni esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi
non solum mens, sed nec anima humana intersistat.
2. Quibus primo respondendum est, ideo sic esse illud in Evangelio
positum, quia usque ad visibilem carnem assumptio illa humanae naturae
a Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis
principaliter Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens
itaque Evangelista commendare pro nobis dejectionem humilitatis Dei,
qui sese humiliaverit, et quousque humiliaverit exprimens, Verbum
carnemque nominavit, praetermittens animae naturam, quae Verbo
inferior est, carne vero praestantior. Magis enim commendat
humilitatem, quia dictum est, Verbum caro factum est; quam si
diceretur, Verbum homo factum est. Nam si nimis haec intuentur
verba, potest alius non minus perversus ex istis verbis ita calumniari
fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et commutatum esse in
carnem, et Verbum esse destitisse; quia scriptum est, Verbum caro
factum est: sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro et cinis,
sed ex carne cinis. Et secundum loquendi modum consuetudinemque
celebriorem, quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec
tamen ita haec verba intelligimus; sed etiam ipsi nobiscum ita
intelligunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam
servi, non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est,
dictum sit, Verbum caro factum est. Deinde si ubicumque caro fuerit
nominata et anima tacita, sic intelligendum est ut anima ibi non esse
credatur, nec illi habebunt animam, de quibus dictum est, Et videbit
omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6); et
illud in Psalmo, Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet
(Psal. LXIV, 3); et illud in Evangelio, Sicut dedisti ei
potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non pereat, sed
habeat vitam aeternam (Joan. XVII, 2). Unde intelligitur,
solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum
hanc locutionem etiam illud possit intelligi; ut quod dictum est,
Verbum caro factum est, nihil sit dictum, nisi, Verbum homo factum
est. Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo
intelligitur, sicut est illud, Tot animae descenderunt in Aegyptum
(Gen. XLVI, 22, 27): sic rursus a parte totum, etiam
nominata sola carne homo intelligitur, sicut sunt ista quae posuimus.
3. Proinde, quemadmodum nos huic objectioni eorum, quam ex
Evangelio proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita
desipiat, ut putet nos per haec verba cogi ad credendum et
confitendum, quod Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I
Tim. II, 5) animam humanam non habuit; sic quaero quomodo ipsi
respondeant tam manifestis objectionibus nostris, quibus ostendimus per
innumerabiles locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab
Evangelistis, quod in his affectionibus fuerit, quae sine anima esse
non possunt. Non enim ea profero, quae ipse Dominus tam multa
commemorat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth.
XXVI, 38); et, Potestatem habeo ponendi animam meam, et
iterum sumendi eam (Joan. X, 18); et, Majorem dilectionem
nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan.
XV, 13): quae mihi pervicax contradictor potest dicere figurate a
Domino dicta; sicut multa in parabolis eum locutum esse manifestum
est. Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter
agere, ubi habemus Evangelistarum narrationes, per quas eum et natum
de Maria virgine cognovimus, et comprehensum a Judaeis, et
flagellatum, et crucifixum atque interfectum, et sepultum in
monumento; quae omnia sine corpore intelligere facta nemo potest. Nec
ficte aut figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit; cum
dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut
ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse
animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima: quas
nihilominus eisdem Evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est
Jesus (Matth. VIII, 10), et iratus (Joan. XI,
15), et contristatus (Marc. III, 5), et exhilaratus
(Joan. XI, 15), et multa talia innumerabilia. Sicut etiam
illa quae conjuncta simul officia et corporis et animae ostendunt:
sicut sunt quod esurivit (Matth. IV, 2), quod dormivit (Id.
VIII, 24), quod fatigatus ab itinere sedit (Joan. IV,
6), et alia hujuscemodi. Non enim possunt dicere; etiam in
veteribus Libris dictam esse iram Dei et laetitiam, et nonnullos
hujus generis motus, nec ideo tamen esse consequens ut Deum habuisse
animam credendum sit. Dicta sunt enim illa propheticis
imaginationibus, non narratoria manifestatione. Nam et membra Dei
dicta sunt, et manus, et pedes, et oculi, et facies, et similia:
et quemadmodum ista non indicant eum habere corpus, sic nec illa
animam. Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus
Christi et caput, et caetera quae indicant ejus corpus; ita etiam
quae de animae affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt,
indicant ejus animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae
quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non
est consequens ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus
manducasse (Gen. XVIII, 8, 9, et Tob. XII, 19),
sed esurisse non legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut
officio aliquo se cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi:
tamen cum utrumque narrat evangelista (Matth. IV, 2, et IX,
11), utrumque credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum
index factum gestumque conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine
corpore intelligi non potest; sic quia esurivit, sine anima fieri non
potuit.
4. Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose
resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has
affectiones animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub
necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus
et mortuus est: ut tandem sine pertinacia, si volunt, intelligant sic
eum passiones animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis ,
veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis
eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit.
Quemadmodum nos non voluntate morimur, sic et non voluntate nascimur:
ille autem voluntate utrumque, ut opportebat, exhibuit, et tamen
verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis nomine nec nos nec illos
quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus ejus
ostenditur: sic et nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide
verissimae affectionis, per quam animam ejus agnoscimus; nec ipsos
debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos deterret
exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum
temeritate defensae sententiae.
|
|