|
1. Omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos
pertinet, est Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere
dominantem, istam subjectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo
omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36), et ideo
Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Creatura vero
partim est invisibilis, sicut anima; partim visibilis, sicut corpus.
Invisibili ternarius numerus tribuitur; quare diligere Deum
tripliciter jubemur, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente
(Matth. XXII, 37): corpori quaternarius numerus, propter
evidentissimam naturam ejus, id est, calidam et frigidam, humidam et
siccam. Universae ergo creaturae tribuitur septenarius. Quapropter
omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam,
denario numero insinuatur: quae disciplina, quamdiu corporeis motibus
temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum
venientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte parvulos nutrit;
ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit, sed
semper manet: in qua quisque narratis sibi rebus divinitus temporaliter
pro salute hominum gestis, sive gerendis quae adhuc futura
praedicantur, si permanserit in fide et promissa speraverit, et quae
divina auctoritas praecipit infatigabili charitate implere curaverit,
recte aget vitam hujus necessitatis et temporis, quae numero
quadragenario commendatur. Quoniam denarius numerus, qui totam
insinuat disciplinam, quater ductus, id est, numero qui corpori
tribuitur multiplicatus, quia per motum corporalis administratio
geritur, qua dictum est fidem constare, quadragenarium numerum
conficit. Ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem
sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta
addantur decem; quia et partes aequales quadragenarii numeri simul
ductae ad quinquaginta perveniunt. Partes autem aequales habet
quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti
in binis, decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis,
quatuor in denis, duas in vicenis. Unum ergo et duo et quatuor et
quinque et octo et decem et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta.
Quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus
computatis parit amplius denarium, et fit quinquagenarius: sic tempus
fidei rerum pro salute nostra gestarum et gerendarum cum aequitate vitae
actum impetrat intellectum stabilis sapientiae; ut non solum credendo,
sed etiam intelligendo disciplina firmetur.
2. Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus,
ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et afflictionibus
agit, et in ea justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Nisi enim
credideritis, inquit, non intelligetis (Isai. VII, 9). Et
hoc est tempus quo ingemiscimus et dolemus, exspectantes redemptionem
corporis nostri (Rom. VIII, 23), quod Quadragesima
celebratur. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): cum
addetur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad
fidem, sed etiam perspicuam veritatem intelligere mereamur. Talis
Ecclesia, in qua nullus erit moeror, nulla permixtio malorum
hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium,
Quinquagesimae celebratione praefiguratur. Propterea, posteaquam
Dominus noster resurrexit a mortuis, quadraginta diebus peractis cum
discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata
temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet, ascendit in coelum
(Act. I, 3, 9), et decem aliis diebus peractis misit Spiritum
sanctum (Id. II, 1-4): id est, ut non ad humana et
temporalia, sed ad divina et aeterna contuenda quodam amoris et
charitatis spiramento et incendio, quadragenario denarius adderetur.
Et ideo jam hoc totum, id est, quinquagenarius numerus dierum,
laetitiae celebratione, signandus est.
3. Haec autem duo tempora, id est, unum laboris et sollicitudinis,
alterum gaudii et securitatis, etiam retibus missis in mare Dominus
noster significat. Nam ante passionem de reticulo dicitur misso in
mare, quia tantum piscium ceperunt, ut vix ad littus trahendo
perducerent, et ut retia rumperentur (Luc. V, 6, 7). Non
enim missa sunt in dexteram partem; habet enim multos malos Ecclesia
hujus temporis: neque in sinistram; habet enim etiam bonos: sed
passim, ut permixtionem bonorum malorumque significaret. Quod autem
rupta sunt retia, charitate violata multas haereses exiisse
significat. Post resurrectionem vero, cum vellet Ecclesiam futuri
temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt,
jussit mitti retia in dexteram partem; et capti sunt ingentes pisces
centum quinquaginta tres, mirantibus discipulis quod cum tam magni
essent, retia non sunt disrupta (Joan. XXI, 6, 11). Horum
magnitudo magnitudinem sapientiae justitiaeque significat; numerus
vero, ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna
regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero
commendari. Quia enim tunc non erit opus corporalibus adjumentis, et
animo continebitur fides atque sapientia; quia animo ternarium numerum
tributum diximus, quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum
quinquaginta; cui numero trinitas additur, quia omnis illa perfectio
in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti consecrata est: ita
fiunt centum quinquaginta tres, qui numerus piscium ad dexteram partem
captorum invenitur.
|
|