|
1. Multi murmurantes sub disciplina Dei, quaestionem movent, cum
vident justos saepe graves molestias secundum hanc vitam pati: quasi
propterea nihil eis prosit quod Deo serviunt, quia vel communes
labores, atque indifferenter corporum atque damnorum et contumeliarum
caeterorumque omnium, quae mala mortales putant, vel etiam caeteris
ampliores patiuntur propter verbum Dei atque justitiam, quae onerosa
peccantibus in ejus praedicatores tumultuosas seditiones aut insidias
aut odia concitat. Quibus respondetur, quia si vita ista sola esset
hominum, aut nihil prodesse, aut etiam nocere justa vita non
usquequaque absurde videretur. Quanquam non defuerint qui justitiae
suavitatem et internum ejus gaudium cum corporalibus omnibus laboribus
et molestiis, quas genus humanum pro conditione suae mortalitatis
patitur, cum omnibus etiam quae propter ipsam justitiam in eos qui
juste vivunt, injuriosissime cogitantur , ita compensarent, ut
sequestrata spe futurae vitae jucundius et laetius prae amore veritatis
torquerentur, quam luxuriosi prae cupiditate ebrietatis epulentur.
2. Sed iis tamen qui putant injustum Deum, cum justos in doloribus
et laboribus vident, aut certe si non audent injustum Deum dicere,
vel res humanas non curare arbitrantur, vel semel statuisse
necessitates fatorum, contra quas nec ipse aliquid facit, ne ordinem
rerum a se dispositum inconstantia turbare credatur; aut aliquid aliud
opinantur, quod Deus in aliquo invalidus non possit a justis ista mala
prohibere: dicendum est nullam fuisse futuram justitiam in hominibus,
si res humanas non curaret Deus. Quia omnis ista hominum justitia,
quam et tenere animus humanus recte faciendo potest, et peccando
amittere, non imprimeretur animae, nisi esset aliqua incommutabilis
justitia, quae integra inveniretur a justis, cum ad eam
converterentur; integra relinqueretur a peccantibus, cum ab ejus
lumine averterentur. Quae justitia incommutabilis utique Dei est ,
nec eam porrigeret ad illustrandos ad se conversos, si res humanas non
curaret. Si vero propterea gravia perpeti justos sineret , quia
contra ordinem rerum a se dispositum nollet venire, nec ipse justus
esset; non quia dispositionem suam servare vult, sed quia ita
disposuit ipsum ordinem rerum, ut immeritis poenis justi affligantur.
In aliquo autem Deum esse invalidum ad repellenda mala quae justi
patiuntur, quisquis opinatur, ideo desipit, quia non intelligit,
sicut nefas est injustum Deum dicere, ita nefas esse omnipotentem
negare.
3. Quibus pro tempore susceptae quaestionis breviter constitutis,
quia et ipsum Deum et justum atque omnipotentem esse, perniciosissimae
iniquitatis est dubitare; nulla causa probabilior occurrit, cur justi
homines laborent plerumque in hac vita, nisi quia hoc eis expedit.
Alia est enim quae nunc est justitia hominum ad recipiendam sempiternam
salutem, alia tunc in paradiso constituti hominis esse debuit ad
retinendam et non amittendam eamdem sempiternam salutem. Sicut enim
justitia Dei est utilia praecipere, et inobedientibus poenas,
obedientibus autem praemia distribuere; ita justitia est hominis,
praeceptis utilibus obedire. Sed quoniam sic est in animo beatitudo,
ut in corpore sanitas: quemadmodum in ipso corpore alia praecipitur
medicina, ne bona valetudo amittatur, alia vero, ut amissa
recuperetur; sic in toto statu hominis, alia tunc praecepta data
sunt, ne amitteret immortalitatem, alia nunc praecipiuntur, ut eam
recipiat. Et sicut in valetudine corporis, si quis praeceptis
medici, quibus eadem bona valetudo custodienda est, non obtemperando
in aliquem morbum inciderit, accipit alia praecepta ut sanari possit;
quae saepe non sufficiunt, si talis est morbus, nisi adhibeantur a
medico quaedam adjutoria, plerumque aspera et dolores importantia,
quae tamen valent ad recuperandam salutem; unde fit ut homo, quamvis
jam obtemperans medico, patiatur tamen adhuc dolores, non solum de
ipso morbo nondum sanato, verum etiam de adjutorio medicinae: ita homo
per peccatum lapsus in hujus vitae morbidam et calamitosam
mortalitatem, quia primo praecepto obtemperare noluit, quo sempiternam
custodiret ac teneret salutem, secunda praecepta aeger accepit, quibus
obtemperans jam quidem non absurde dicitur juste vivere, sed tamen
molestias quas patitur, vel de ipso morbo nondum sanato patitur, vel
de adjutorio medicinae. Cui adjutorio deputatur quod scriptum est,
Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium
quem recipit. Qui vero non obtemperantes praeceptis saluberrimis
inique vivunt, augent etiam atque etiam morbos suos: et aut ex ipsis
patiuntur innumerabiles miseriarum labores doloresque etiam in hac
vita; aut poenis quoque adhibitis, ut quod sanum non est, tangatur et
doleat, in quo malo sint, misericorditer admonentur, ut ad medicinam
conversi per gratiam Dei sani fiant. Quae omnia si contempserint, id
est praecepta verborum et dolorum, justam post hanc vitam sempiternam
damnationem merebuntur. Ideoque ille potest dicere injuste ista
fieri, qui solam vitam mortalem, quam nunc agimus, esse existimans,
quae divinitus praedicta sunt futura non credit, pensurus gravissima
supplicia perseverantiae peccatorum atque infidelitatis suae.
|
|