|
Si Dominus dimittendae conjugis solam causam fornicationis admittit,
et paganum conjugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus
fornicatio deputetur . Solam autem fornicationis causam exceptam
facere Dominum, cum de dimittenda conjuge loquitur in Evangelio,
manifestum est. Paganum vero conjugium hinc non prohibetur dimitti,
quia cum Apostolus de hac re consilium daret, ut fidelis volentem
secum esse conjugem infidelem, non dimittat, ait, Ego dico, non
Dominus: ut Dominus intelligatur, non quidem jubere ut dimittatur,
ne contra jussum ejus consilium dare videatur Apostolus, sed tamen
permittere; ut nemo in ea re jussionis necessitate teneatur, sed
consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam
illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae conjugis,
quae vulgo dicitur fornicatio, id est quae concubitu illicito
perpetratur: hoc potest dicere, Dominum, cum de hac re loqueretur,
de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles
sint, neutri liceat alterum relinquere, nisi causa fornicationis; ubi
non potest paganismus intelligi, quia uterque fidelis est. Sic enim
et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui in conjugio
sunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere;
quod si recesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Ubi
etiam intelligitur quod si una illa causa, qua sola relectio conjugii
permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet: aut
si se non continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe
tolerando, quam alteri nubere. Sequitur autem, et dicit, Et vir
uxorem non dimittat: breviter eamdem formam intimans in viro, quam
praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita
sequitur: Caeteris autem ego dico, non Dominus, Si quis frater
habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non
dimittat illam: et mulier si habet virum infidelem, et hic consentit
habitare cum illa, non dimittat virum (I Cor. VII,
10-13). Ubi dat intelligi Dominum de his locutum, ut neuter
alterum dimitteret, si fideles ambo essent.
|
|