|
Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine
ulla intermissione temporis commutatur : velut cum capilli capitis
nostri crescunt, vel corpus vergit in senectutem, aut in juventam
efflorescit, perpetuo id fit, nec omnino intermittit fieri. Quod
autem non manet, percipi non potest: illud enim percipitur quod
scientia comprehenditur. Comprehendi autem non potest quod sine
intermissione mutatur. Non est igitur exspectanda sinceritas veritatis
a sensibus corporis. Sed ne quis dicat esse aliqua sensibilia eodem
modo semper manentia, et quaestionem nobis de sole atque stellis
afferat, in quibus facile convinci non potest; illud certe nemo est
qui non cogatur fateri, nihil esse sensibile quod non habeat simile
falso, ita ut internosci non possit. Nam ut alia praetermittam,
omnia quae per corpus sentimus, etiam cum ea non adsunt sensibus,
imagines tamen eorum patimur tanquam prorsus adsint, vel in somno, vel
in furore. Quod cum patimur, omnino utrum ea ipsis sensibus
sentiamus, aut imagines sensibilium sint, discernere non valemus. Si
igitur sunt imagines sensibilium falsae, quae discerni ipsis sensibus
nequeunt, et nihil percipi potest nisi quod a falso discernitur, non
est judicium veritatis constitutum in sensibus. Quamobrem saluberrime
admonemur averti ab hoc mundo, qui profecto corporeus est et
sensibilis; et ad Deum, id est veritatem, quae intellectu et
interiore mente capitur, quae semper manet et ejusdem modi est, quae
non habet imaginem falsi, a qua discerni non possit, tota alacritate
converti.
|
|