|
13. Daemonum cultus unius Dei cultui cessuros praedictum a
Prophetis. Quod autem ipsum essent culturae gentes exterminatis diis
falsis quos antea colebant, a Prophetis ejus esse praedictum paulo
ante commemoravi, et nunc repeto: Praevalebit, inquit, Dominus
adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt
eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. Neque solae
insulae, sed ita omnes gentes, ut etiam omnes insulae gentium;
quandoquidem alibi non insulas nominat, sed universum orbem terrarum,
dicens: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines
terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium.
Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Haec autem
per Christum fuisse complenda, et aliis pluribus testimoniis, et in
eodem ipso psalmo unde hoc commemoravi, satis apparet. Cum enim paulo
superius futuram passionem suam per Prophetam ipse loqueretur,
dicens, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa
mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi
vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI,
28, 29, 17, 18, 19); paulo post infert illud quod
posui, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines
terrae, etc. Quanquam et per illud testimonium quod prius adhibui,
ubi dictum est, Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit
omnes deos gentium terrae; in eo quod positum est, Praevalebit,
satis ostenditur hoc etiam praenuntiatum, quod Pagani prius
oppugnaturi essent Ecclesiam, nomenque Christianum quantum valerent
persecuturi, ut si fieri posset omnino de terra deleretur: et quia eos
patientia martyrum et magnitudine miraculorum erat superaturus, et
consequente fide populorum, ideo sic dictum est, Praevalebit Dominus
adversus eos. Non enim diceretur, Praevalebit adversus eos, nisi
oppugnando illi resisterent. Unde et in Psalmo ita prophetatum est:
Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt
reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et
adversus Christum ejus Et paulo post dicit: Dominus dixit ad me,
Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi
gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 1, 2, 7). Ecce unde dictum est et in alio
psalmo quod superius interposui, Commemorabuntur et convertentur ad
Dominum universi fines terrae. His atque hujusmodi propheticis
documentis praedictum ostenditur, quod videmus impleri per Christum,
futurum fuisse ut Deus Israel, quem unum verum Deum intelligimus,
non in una ipsa gente quae appellata est Israel, sed in omnibus
gentibus coleretur, et omnes falsos deos Gentium et a templis eorum et
a cordibus cultorum suorum demoliretur .
|
|