CAPUT X.

14. Paganorum reliquiae frustra jactant doctrinam et sapientiam suam. Eant nunc isti, et adhuc contra christianam religionem et contra verum Dei cultum vanitates pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant. Nam et hoc de illis praedictum est in Psalmo, dicente Propheta: Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem. Increpasti gentes, et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum permanet (Psal. IX, 5-8). Necesse est ergo ut impleantur omnia haec: nec quod adhuc audent ipsi pauci qui remanserunt, vaniloquas suas ostentare doctrinas, et Christianos tanquam imperitissimos irridere, moveri debemus, dum in eis impleri ea quae praedicta sunt videamus. Ipsa quippe velut imperitia et stultitia Christianorum, quae humilibus et sanctis ejusque diligenter studiosis apparet excelsa et sola vera sapientia; ipsa, inquam, velut stultitia Christianorum eos ad istam paucitatem redegit, quoniam, sicut dicit Apostolus, Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. Deinde subjungit rem mirabilem, si quis intelligat, et ita sequitur: Nam quoniam in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quoniam quidem Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam. Quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 20-25). Irrideant ergo, quantum possunt, tanquam imperitiam et stultitiam nostram, et jactent doctrinam et sapientiam suam. Illud scio, quod isti irrisores nostri pauciores sunt hoc anno, quam fuerunt priore anno. Ex quo enim fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum ejus, quando ab eis fundebatur sanguis sanctorum et vastabatur Ecclesia, usque ad hoc tempus et deinceps quotidie minuuntur. Nos autem adversus eorum opprobria et superbas irrisiones fortissimos reddunt oracula Dei nostri, quae de hac quoque re videmus et gaudemus impleri. Sic enim nos alloquitur per prophetam: Audite me, qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini; nec quod nunc vos spernunt, magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur: justitia autem mea in aeternum manet (Isai. LI, 7 et 8). Legant tamen haec nostra, si dignentur; et cum ad nos contradictiones eorum pervenerint, quantum Dominus adjuvat, respondebimus.