|
1. Occasio scribendi hujus libri. Non statim rectum quod Deus
permittit. In rebus etiam ad religionis cultum pertinentibus permitti
a Deo quae ipsi displicent. Quodam die in diebus sanctis Octavarum
, cum mane apud me adessent multi fratres laici Christiani, et in
loco solito consedissemus, ortus est sermo de religione Christiana
adversus praesumptionem et tanquam miram et magnam scientiam
Paganorum; quem recordatum atque completum litteris mandandum putavi,
non expressis contradicentium personis, quamvis Christiani essent, et
magis contradicendo quaerere viderentur quid Paganis responderi
oporteret. Cum ergo de divinatione daemonum quaereretur, et
affirmaretur praedixisse nescio quem, eversionem templi Serapis, quae
in Alexandria facta est; respondi, non esse mirandum si istam
eversionem templi et simulacri sui imminere daemones, et scire et
praedicere potuerunt, sicut alia multa, quantum eis nosse et
praenuntiare permittitur.
2. Et cum mihi referretur, Non ergo sunt malae divinationes
hujusmodi, nec Deo displicent; alioquin omnipotens et justus ista
fieri non permitteret, si mala et injusta essent: respondi, non ideo
haec videri justa debere, quod ea fieri permittit omnipotentissimus et
justissimus Deus: nam et alia multa manifestissime injusta fieri,
sicut homicidia, adulteria, furta, rapinas, et caetera hujusmodi,
quae quamvis justo Deo, eo quod injusta sunt, sine dubitatione
displiceant; idem tamen omnipotens ea fieri certa judicii sui ratione
permittit; non utique impune, sed ad eorum damnationem, a quibus
fiunt quae displicent justo.
3. Et cum e contrario diceretur, non quidem esse dubitandum quod
omnipotens et justus sit Deus: sed haec humana peccata, quae contra
societatem hominum fierent, non eum curare dum fierent, propterea ea
posse fieri; quae utique fieri non possent, si omnipotens non
sivisset: illa vero quae ad ipsum religionis cultum pertinent, nullo
modo ab eo credendum esse contemni; ac per hoc fieri non potuisse,
nisi ei placuissent, et ideo ea mala putari non oportere: ad hoc
quoque respondi: Nunc ergo ei displicent, cum templa et simulacra
evertuntur, et illa Gentium sacrificia, si facta fuerint,
puniuntur. Sicut enim dicitur non ea fieri potuisse, nisi Deo
placuissent, et ideo bona putanda, quoniam justo placent; ita dici
potest non ea prohiberi, everti, puniri potuisse, nisi Deo
displicerent: ac per hoc si tunc ideo recte fiebant, quia justo Deo
placere hinc ostendebantur, quod ab illo fieri sinebantur; ideo nunc
inique fiunt, quia Deo displicere hinc ostenduntur, quod ea vel jubet
vel permittit everti.
|
|