|
4. Sacrificia Paganorum non ideo putanda bona, quia ea fieri Deus
non impedivit. Permissa esse ab omnipotente, quae ab eodem justo
improbarentur. Pontificales libri sacrorum profanorum. Quid hactenus
compertum, quid tractandum deinceps. Contra hoc dictum est, injusta
quidem esse nunc ista, non tamen mala; et ideo injusta, quia contra
leges quibus prohibentur fiunt; ideo autem non mala, quia si mala
essent, nunquam Deo utique placuissent: porro si nunquam
placuissent, nunquam et facta essent, illo non sinente qui omnia
potest, et qui talia non contemneret; quando tam magna sunt, ut
contra ipsam religionem qua Deus colitur fierent, si male fierent.
Hic ego: Si propterea, inquam, mala non sunt, quia Deo placere
hinc probantur, quod ea fieri sinit omnipotens; quomodo erit bonum
quod fieri prohibentur et evertuntur? Si autem bonum non est quod
evertuntur quae Deo placent, hoc fieri non sineret omnipotens; quia
et hoc contra religionem fit qua colitur Deus, si ea quae Deo placent
ab hominibus evertuntur. Si autem hoc ut male fiat permittit
omnipotens, non ideo putanda sunt illa bona quod ea fieri permisit
omnipotens.
5. Dictum contra est, concedendum esse nunc ista recte non fieri,
imo ideo prorsus jam non fieri, quod omnipotenti nunc displicent;
verumtamen placuisse cum fierent: nos enim nescire unde tunc
placuerint, nunc autem unde displiceant; dum tamen certum sit, nec
tunc fieri potuisse nisi placuissent omnipotenti, nec nunc cessasse
nisi displicuissent omnipotenti. Ad hoc ego: Cur ergo, inquam, et
nunc talia clanculo fiunt, quae vel perpetuo delitescunt, vel
deprehensa puniuntur, si nihil horum fieri sinit omnipotens, nisi quod
ei justo placet, cum justo quod injustum est placere non possit?
Contra hoc dictum est, nunc omnino talia non fieri: Sacra enim
illa, inquit, non fiunt, quae pontificalibus conscripta sunt libris:
ea quippe tunc recte fiebant, ea tunc Deo placere demonstrabantur, eo
ipso quod ab omnipotente ac justo fieri sinebantur: si quid autem nunc
prohibitorum sacrificiorum fit occulte atque illicite, non est illi
pontificali sacrificiorum generi comparandum, sed in eo deputandum,
quod etiam nocturno fit tempore; cum haec omnia illicita ipsis
pontificalibus libris certum sit prohiberi atque damnari. Hic
respondi: Cur ergo vel talia permittit Deus fieri, si nihil horum
malefactorum contemnit quae contra religionem fiunt; cum praesertim
haec eum curare hinc etiam cogantur concedere qui pontificales libros
magni aestimant, quod ea quae his libris prohibentur, utique prohiberi
divinitus asserunt? Quomodo ergo divinitus prohibentur, nisi quia
displicent Deo, quae utique prohibendo non solum sibi displicere,
verum etiam curare se ostendit, neque omnino contemnere? Unde
colligitur quod Deus aliquid et improbet justus, et tamen permittat
omnipotens.
6. Haec cum dicta essent, concessum est non ideo putandum aliquid
juste ac bene fieri, quia hoc omnipotens, quamvis ei displiceat,
fieri tamen sinit ; fatendumque esse etiam illa mala quae contra
religionem qua colitur Deus fiunt, et displicere Deo justo, et
ratione judicii ejus ab omnipotente permitti: sed aliud jam esse
tractandum, unde sint divinationes vel daemonum, vel quilibet illi
sint quos deos Pagani vocant: videndum enim esse ne forte, non quidem
propterea haec bona putanda sint, quia ea fieri permittit omnipotens;
sed ideo quia tam magna sunt, ut non nisi Dei potentiae tribuenda esse
videantur. Ad hoc me postea responsurum esse promisi, quoniam tunc
hora prodeundi ad populum jam nos urgebat: nec distuli, cum spatium
datum est scribendi , et illa retexere, et ista subtexere.
|
|