CAPUT III.

7. Daemonum divinatio tribus ex causis. Acrimonia sensus, celeritate motus, et diuturna rerum experientia praepollent. Non ideo daemones praeponendos esse hominibus. Daemonum ea est natura, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant; celeritate etiam propter ejusdem aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum vel ferarum, verum etiam volatus avium incomparabiliter vincant. Quibus duabus rebus quantum ad aerium corpus attinet praediti, hoc est, acrimonia sensus et celeritate motus, multa ante cognita praenuntiant vel nuntiant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus quo eorum vita protenditur, rerum longe major experientia, quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire. Per has efficacias quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura praedicunt daemones, verum etiam multa mira faciunt. Quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam quibus serviant et quibus divinos honores deferant, arbitrantur, instigante maxime vitio curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae et excellentiae temporalis . Qui autem se ab his cupiditatibus mundant, nec eis se fallendos capiendosque permittunt, sed inquirunt et amant aliquid quod eodem modo semper est, cujus participatione beati sint; primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praevalent, aerii scilicet, hoc est subtilioris elementi: quia nec in ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa praesentiunt; velut sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic invenit, ut ad eam capiendam ducatum quemdam homini praebeat, non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu; vel vulturem, quia projecto cadavere ex improvisa longinquitate advolat; nec aquilam, quia sublimiter volans de tanto intervallo sub fluctibus natantem piscem dicitur pervidere, et graviter aquis illisa exertis pedibus atque unguibus rapere: nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias pascendo circumerrant, nec aliquid eorum quo laedantur attingunt; cum eas homo vix experiendo cavere didicerit, et multa innoxia quod sint inexperta formidet. Unde conjicere facile est, quanto possit in aeriis corporibus sensus acrior esse: nec ideo tamen daemones, qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit. Hoc et de corporum celeritate dixerim: et hac enim praestantia, non solum a volucribus homines, verum etiam a multis quadrupedibus ita superantur, ut in eorum comparatione plumbei deputandi sint; nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda, quibus capiendis, mansuefaciendis, atque in suae voluntatis usum commodumque redigendis, non vi corporis, sed rationis imperitant.