CAPUT IV.

Mira quaedam etsi daemones faciunt, contemnendi. Illam vero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia quemadmodum praenoscant atque praenuntient multa didicerunt, ita contemnunt qui haec vigilanter curant a verissimae lucis veritate discernere, ut nec malos senes plura expertos, et ob hoc quasi doctiores, ideo probi adolescentes sibi antecellere existiment; nec medicos, nec nautas, nec agricolas, quos pravae voluntatis et iniquis moribus viderint, ideo sibi putent esse praeferendos, quod illi de valetudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum frugumque generibus multa ita praenuntiant, ut harum rerum inexperto divinare videantur.

8. Quod vero non solum daemones quaedam futura praedicunt, verum etiam quaedam mira faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia, cur non contemnatur a prudentibus, cum plerumque iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua, tantaque diversis artibus possint , ut ea qui haec nesciunt nec aliquando viderunt, etiam narrata vix credant? Quam multa funambuli caeterique theatrici artifices, quam multa opifices maximeque mechanici miranda fecerunt? Num ideo meliores sunt bonis et sancta pietate praeditis hominibus? Quae ideo commemoravi, ut qui haec sine pervicacia et sine vana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subjacente crassiore materia vel sui quisque corporis, vel terrae et aquae, lapidum atque lignorum metallorumque variorum, tanta quidam homines possunt, ut eos illi qui haec non possunt, plerumque stupendo, in sui comparatione divinos vocent, cum quidam illorum sint artibus potentiores, quidam istorum moribus meliores; quanto majora et mirabiliora pro subtilissimi corporis, id est, aerii facultate ac facilitate daemones possint, cum tamen sint voluntatis pravitate, maximeque superbiae fastu et invidentiae malitia spiritus immundi atque perversi? Quantum autem valeat aeris elementum, quo eorum corpora praevalent, ad multa visibilia invisibiliter molienda, movenda, mutanda atque versanda, longum est nunc demonstrare; et puto quod vel mediocriter consideranti facile occurrat.