|
9. Unde daemones praenuntient ventura. Quae cum ita sint, primum
sciendum est, quoniam de divinatione daemonum quaestio est, illos ea
plerumque praenuntiare quae ipsi facturi sunt. Accipiunt enim saepe
potestatem et morbos immittere, et ipsum aerem vitiando morbidum
reddere, et perversis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta
suadere; de quorum moribus certi sunt quod sint eis talia suadentibus
consensuri. Suadent autem miris et invisibilibus modis, per illam
subtilitatem suorum corporum corpora hominum non sentientium
penetrando, seseque cogitationibus eorum per quaedam imaginaria visa
miscendo, sive vigilantium sive dormientium. Aliquando autem non quae
ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae
signa in hominum sensus venire non possunt, ante praedicunt. Neque
enim quia praevidet medicus quod non praevidet ejus artis ignarus, ideo
jam divinus habendus est. Quid autem mirum, si quemadmodum ille in
corporis humani vel perturbata vel modificata temperie seu bonas seu
malas futuras praevidet valetudines; sic daemon in aeris affectione
atque ordinatione sibi nota, nobis ignota , futuras praevidet
tempestates? Aliquando et hominum dispositiones, non solum voce
prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex
animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt : atque hinc
etiam multa futura praenuntiant, aliis videlicet mira, qui ista
disposita non noverunt. Sicut enim apparet concitatior animi motus in
vultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus agnoscatur, quod
intrinsecus agitur: ita non debet esse incredibile, si etiam leniores
cogitationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum
cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt.
|
|