CAPUT VI.

10. Divinatio daemonum quam distans ab altitudine prophetiae divinae. Daemones plerumque falli et fallere. Quomodo falluntur. Quomodo fallunt. Hac atque hujusmodi facultate multa daemones praenuntiant; cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae, quam Deus per sanctos Angelos suos et Prophetas operatur. Nam si quid de illa Dei dispositione praenuntiant, audiunt ut praenuntient; et cum ea praedicunt quae inde audiunt, non fallunt neque falluntur: veracissima enim sunt angelica et prophetica oracula. Sic autem indignanter accipitur , quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant; quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, verum etiam mali non taceant: cum in ipsis hominibus etiam vitae bonae praecepta videamus pariter a justis perversisque cantari; nec obesse aliquid, imo etiam prodesse ad majorem notitiam famamque veritatis, cum de illa etiam hi quidquid noverunt dicunt, qui ei perversis moribus contradicunt. In caeteris autem praedictionibus suis daemones plerumque et falluntur et fallunt. Falluntur quidem, quia cum suas dispositiones praenuntiant, ex improviso desuper aliquid jubetur, quod eorum consilia cuncta perturbet. Velut si aliquid disponant quilibet homines quibuslibet potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur, idque facturos se esse promittant; at illi, penes quos major potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant. Falluntur etiam cum causis naturalibus aliqua, sicut medici, aut nautae, aut agricolae, sed longe acutius longeque praestantius pro aerii corporis sensu solertiore et exercitatiore praenoscunt: quia et haec ab Angelis Deo summo pie servientibus alia dispositione ignota daemonibus ex improviso ac repente mutantur. Tanquam si aegro aliquid extrinsecus accidat, quo moriatur, quem medicus veris salutis praecedentibus signis victurum esse promiserat; aut si aeris qualitate praevisa, diu flaturum illum ventum nautarum aliquis praedixisset, cui Dominus Christus cum discipulis navigans ut quiesceret imperavit, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII, 26); vel si agricola illo anno fructificaturam vitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numeros seminum callens, quo tamen anno eam vel improvisa coeli intemperies arefaciat, vel aliqua jussio potentioris eradicet: ita multa etiam ad praescientiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praevidentur, eadem majoribus et occultioribus causis impedita mutantur. Fallunt autem etiam studio fallendi et invida voluntate, qua hominum errore laetantur. Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum conjectoribus culpa tribuatur, quando vel decepti fuerint vel mentiti .

11. Quid ergo mirum, si jam imminente templorum aut simulacrorum eversione, quam Prophetae Dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi divinitatem recedens vel fugiens commendaret?