|
Cur daemones ipsorum mala vel sileant, vel praedicant interdum.
Fugantur enim isti, vel etiam jussis superioribus colligati
abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus quibus domina
bantur quibusque colebantur, fiat voluntas Dei, qui hoc tanto ante
per omnes gentes futurum esse praedixit, et ut per suos fideles fieret
imperavit. Cur autem hoc non sineretur daemon praedicere, cum sibi
jam praenosceret imminere? cum haec praedictio et Prophetis
attestaretur, a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daretur
intelligi quam vigilanter esset daemonum cavenda fallacia cultusque
fugiendus; qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec
futura tacuissent, quae per Prophetas praedicta ignorare non possent,
posteaquam appropinquare coeperunt, voluerunt ea quasi praedicere, ne
ignari victique putarentur. Cum igitur tam longe ante praedictum esset
atque conscriptum, ut alia interim taceam, illud quod Sophonias
propheta dicit, Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit
omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum, unusquisque de loco suo,
omnes insulae gentium (Sophon II, 11); aut non credebant ista
sibi eventura, qui in templis gentium colebantur, et ideo haec per
suos vates ac fanaticos frequentare noluerunt: sicut eorum poeta
Junonem inducit non omni modo credentem, quae de Turni morte Jupiter
dixerat. Juno autem ab istis potestas aeria praedicatur, quae apud
Virgilium sic loquitur:
|
Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
Vana feror: quod ut o potius formidine falsa
Ludar; et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!
|
|
|
Aeneid. lib. 10, v. 630-632
|
Aut ergo ista sibi, quae per Prophetas praedicta noverant, posse
accidere daemones, hoc est potestates aeriae, dubitabant, et
propterea praedictionem eorum celebrare noluerunt, et hinc
intelligendum est quales sint: aut cum ea ventura certissime scirent,
ideo per sua templa tacuerunt, ne jam tunc inciperent ab hominibus
intelligentibus deseri atque contemni, quod de templorum atque
simulacrorum suorum futura eversione eis Prophetis attestarentur qui
eos coli prohibebant. Nunc vero posteaquam tempus advenit quo
complerentur vaticinia Prophetarum Dei unius, qui istos deos falsos
dicit, et ne colantur vehementissime praecipit; cur non hoc etiam ipsi
compertum praedicere sinerentur, ut inde clarius appareret eos haec
antea vel minime credidisse, vel suis cultoribus enuntiare timuisse;
in fine autem, tanquam nihil habentes amplius quod agerent, etiam ibi
voluisse suam ostentare divinationem, ubi jam produntur diu simulasse
divinitatem?
|
|