CAPUT VIII.

12. Daemones praedicere quaedam vera ex oraculis Prophetarum potuisse, nihil tamen ausos dicere contra Deum verum. Quod autem dicunt reliqui eorum cultores, etiam suorum quibusdam libris haec praecognita contineri, quanquam ex rebus impletis conficta putanda sint quae in eorum templis tam longo antea tempore populis eorum si vera essent innotescere debuerunt, sicut nostra non solum in Ecclesiis nostris, verum etiam, quod ad gravius testimonium contra omnes inimicos valet, in Judaeorum synagogis antiquissima et notissima recitantur: tamen nec ista ipsa quae ab eis vix raro et clanculo proferuntur, movere nos debent, si cuiquam daemonum extortum est id prodere cultoribus suis, quod didicerat ex eloquiis Prophetarum vel ex oraculis Angelorum. Quod cur non fieret, cum et ista non sit oppugnatio, sed attestatio veritatis? Illud enim quod solum ab eis flagitandum est , nec unquam antea protulerunt, nec unquam postea, nisi forte confictum, proferre conabuntur, aliquid deos suos per vates suos contra Deum Israel ausos praedicere fuisse aut dicere. De quo Deo doctissimi eorum auctores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesierunt quis Deus esset, quam Deum negare potuerunt. Porro autem Deus iste, quem nullus eorum negare ausus est verum Deum, qui et si negaret, non solum subjaceret debitis poenis, verum etiam certis convinceretur effectibus; iste ergo Deus, quem nemo, ut dixi, illorum ausus est negare verum Deum, illos falsos esse deos et omnino deserendos, eorumque templa et simulacra et sacra evertenda per suos vates, hoc est Prophetas, aperta denuntiatione praedixit, aperta potestate praecepit, aperta veritate complevit. Unde quis usque adeo desipiat, qui non potius eum colendum eligat, quem coli non prohibent quos et colebat? Quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturus, quos prohibet coli quem colit.