|
1. Sunt praecepta quaedam tractandarum Scripturarum, quae studiosis
earum video non incommode posse tradi; ut non solum legendo alios qui
divinarum Litterarum operta aperuerunt, sed et aliis ipsi aperiendo
proficiant. Haec tradere institui volentibus et valentibus discere,
si Deus ac Dominus noster ea quae de hac re cogitanti solet
suggerere, etiam scribenti mihi non deneget. Quod antequam exordiar,
videtur mihi respondendum esse his qui haec reprehensuri sunt, aut
reprehensuri essent, si eos non ante placaremus. Quod si nonnulli
etiam post ista reprehenderint, saltem alios non movebunt, nec ab
utili studio ad imperitiae pigritiam revocabunt, quos movere possent,
nisi praemunitos praeparatosque invenirent.
2. Quidam enim reprehensuri sunt hoc opus nostrum, cum ea quae
praecepturi sumus non intellexerint. Quidam vero cum intellectis uti
voluerint, conatique fuerint Scripturas divinas secundum haec
praecepta tractare, neque valuerint aperire atque explicare quod
cupiunt, inaniter me laborasse arbitrabuntur; et quia ipsi non
adjuvabuntur hoc opere, nullum adjuvari posse censebunt. Tertium
genus est reprehensorum, qui divinas Scripturas vel revera bene
tractant, vel bene tractare sibi videntur: qui quoniam nullis
hujusmodi observationibus lectis, quales nunc tradere institui,
facultatem exponendorum sanctorum Librorum se assecutos vel vident,
vel putant, nemini esse ista praecepta necessaria, sed potius totum
quod de illarum Litterarum obscuritatibus laudabiliter aperitur,
divino munere fieri posse clamitabunt.
3. Quibus omnibus breviter respondens, illis qui haec quae scribimus
non intelligunt, hoc dico: me ita non esse reprehendendum, quia haec
non intelligunt; tanquam si lunam veterem vel novam, sidusve aliquod
minime clarum vellent videre, quod ego intento digito demonstrarem;
illis autem nec ad ipsum digitum meum videndum sufficiens esset acies
oculorum, non propterea mihi succensere deberent. Illi vero qui etiam
istis praeceptis cognitis atque perceptis, ea quae in divinis
Scripturis obscura sunt intueri nequiverint, arbitrentur se digitum
quidem meum videre posse, sidera vero quibus demonstrandis intenditur,
videre non posse. Et illi ergo, et isti me reprehendere desinant, et
lumen oculorum divinitus sibi praeberi deprecentur. Non enim si possum
membrum meum ad aliquid demonstrandum movere, possum etiam oculos
accendere, quibus vel ipsa demonstratio mea, vel etiam illud quod volo
demonstrare, cernatur.
4. Jamvero eorum qui divino munere exsultant, et sine talibus
praeceptis, qualia nunc tradere institui, se sanctos Libros
intelligere atque tractare gloriantur, et propterea superflua voluisse
me scribere existimant, sic est lenienda commotio, ut quamvis magno
Dei dono jure laetentur, recordentur se tamen per homines didicisse
vel litteras; nec propterea sibi ab Antonio sancto et perfecto viro
Aegyptio monacho insultari debere, qui sine ulla scientia litterarum
Scripturas divinas et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter
cogitando intellexisse praedicatur; aut ab illo servo Barbaro
christiano , de quo a gravissimis fideque dignissimis viris nuper
accepimus, qui litteras quoque ipsas nullo docente homine, in plenam
notitiam orando ut sibi revelarentur, accepit triduanis precibus
impetrans ut etiam codicem oblatum, stupentibus qui aderant, legendo
percurreret.
5. Aut si haec quisque falsa esse arbitratur, non ago pugnaciter.
Certe enim quoniam cum Christianis nobis res est, qui se Scripturas
sanctas sine duce homine gaudent nosse, et si ita est, vero et non
mediocri gaudent bono; concedant necesse est unumquemque nostrum et ab
ineunte pueritia consuetudine audiendi linguam suam didicisse, et aliam
aliquam vel graecam vel hebraeam vel quamlibet caeterarum, aut
similiter audiendo, aut per hominem praeceptorem accepisse. Jam ergo
si placet, moneamus omnes fratres, ne parvulos suos ista doceant,
quia momento uno temporis adveniente Spiritu sancto, repleti Apostoli
omnium gentium linguis locuti sunt; aut cui talia non provenerint, non
se arbitretur esse christianum, aut Spiritum sanctum accepisse se
dubitet. Imo vero et quod per hominem discendum est, sine superbia
discat; et per quem docetur alius, sine superbia et sine invidia
tradat quod accepit: neque tentemus eum cui credidimus, ne talibus
inimici versutiis et perversitate decepti, ad ipsum quoque audiendum
Evangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias, aut codicem
legere, aut legentem praedicantemque hominem audire; et exspectemus
rapi usque in tertium coelum, sive in corpore, sive extra corpus,
sicut dicit Apostolus, et ibi audire ineffabilia verba, quae non
licet homini loqui (II Cor. XII, 2-4), aut ibi videre
Dominum Jesum Christum, et ab illo potius quam ab hominibus audire
Evangelium.
6. Caveamus tales tentationes superbissimas et periculosissimas,
magisque cogitemus et ipsum apostolum Paulum, licet divina et coelesti
voce prostratum et instructum, ad hominem tamen missum esse, ut
sacramenta perciperet, atque copularetur Ecclesiae (Act. IX,
3-7): et centurionem Cornelium quamvis exauditas orationes ejus,
eleemosynasque respectas ei angelus nuntiaverit, Petro tamen traditum
imbuendum; per quem non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid
credendum, quid sperandum, quid diligendum esset, audiret (Id.
X, 1-6). Et poterant utique omnia per angelum fieri, sed
abjecta esset humana conditio, si per homines hominibus Deus verbum
suum ministrare nolle videretur. Quomodo enim verum esset quod dictum
est, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor.
III, 17); si Deus de humano templo responsa non redderet, et
totum quod discendum hominibus tradi vellet, de coelo atque per
Angelos personaret? Deinde ipsa charitas, quae sibi invicem homines
nodo unitatis astringit, non haberet aditum refundendorum et quasi
miscendorum sibimet animorum, si homines per homines nihil discerent.
7. Et certe spadonem illum qui Isaiam prophetam legens non
intelligebat, neque ad angelum apostolus misit, nec ei per angelum id
quod non intelligebat expositum, aut divinitus in mente sine hominis
ministerio revelatum est; sed potius suggestione divina missus est ad
eum, seditque cum eo Philippus, qui noverat Isaiam prophetam, eique
humanis verbis et lingua quod in Scriptura illa tectum erat, aperuit
(Act. VIII, 27-35). Nonne cum Moyse Deus loquebatur,
et tamen consilium regendi atque administrandi tam magni populi a socero
suo, alienigena scilicet homine, et maxime providus et minime superbus
accepit (Exod. XVIII, 14-26)? Noverat enim ille vir,
ex quacumque anima verum consilium processisset, non ei, sed illi qui
est veritas, incommutabili Deo tribuendum esse.
8. Postremo quisquis se nullis praeceptis instructum divino munere
quaecumque in Scripturis obscura sunt intelligere gloriatur, bene
quidem credit, et verum est, non esse illam suam facultatem quasi a
seipso existentem, sed divinitus traditam; ita enim Dei gloriam
quaerit et non suam: sed cum legit, et nullo sibi hominum exponente
intelligit, cur ipse aliis affectat exponere, ac non potius eos
remittit Deo, ut ipsi quoque non per hominem, sed illo intus docente
intelligant? Sed videlicet timet ne audiat a Domino, Serve nequam,
dares pecuniam meam nummulariis (Matth. XXV, 26, 27).
Sicut ergo hi ea quae intelligunt, produnt caeteris vel loquendo vel
scribendo; ita ego quoque si non solum ea quae intelligant , sed etiam
intelligendo ea quae observent, prodidero, culpari ab eis profecto non
debeo: quanquam nemo debet aliquid sic habere quasi suum proprium,
nisi forte mendacium. Nam omne verum ab illo est, qui ait: Ego sum
veritas (Joan. XIV, 6). Quid enim habemus quod non
accepimus? Quod si accepimus, quid gloriamur quasi non acceperimus
(I Cor. IV, 7)?
9. Qui legit audientibus litteras, utique quas agnoscit enuntiat;
qui autem ipsas litteras tradit, hoc agit ut alii quoque legere
noverint: uterque tamen id insinuat quod accepit. Sic etiam qui ea
quae in Scripturis intelligit, exponit audientibus, tanquam litteras
quas agnoscit pronuntiat lectoris officio; qui autem praecipit quomodo
intelligendum sit, similis est tradenti litteras, hoc est praecipienti
quomodo sit legendum: ut quomodo ille qui legere novit, alio lectore
non indiget, cum codicem invenerit, a quo audiat quid ibi scriptum
sit; sic iste qui praecepta quae conamur tradere acceperit, cum in
libris aliquid obscuritatis invenerit, quasdam regulas veluti litteras
tenens intellectorem alium non requirat, per quem sibi quod opertum est
retegatur; sed quibusdam vestigiis indagatis ad occultum sensum sine
ullo errore ipse perveniat, aut certe in absurditatem pravae sententiae
non incidat. Quapropter, quanquam et in ipso opere satis apparere
possit huic officioso labori nostro non recte aliquem contradicere;
tamen, si hujusmodi prooemio quibuslibet obsistentibus convenienter
videtur esse responsum, hujus viae quam in hoc libro ingredi volumus,
tale nobis occurrit exordium
|
|