|
Principio fit partitio totius operis, quo Scripturarum studiosus cum
ad earum investigandum sensum, tum ad edisserendum justituatur. Mex
observata eorum de quibus doctrina tradenda est distinctione in res et
signa, suscipitur in hocce priore libro tractatio de rebus. Res porro
alias esse quibus rui, alias quibus nonnisi uti nobis liceat: et
quidem Deo soli fruitione inhaerendum esse, eoque nos ipsius
incarnatione Veriti et rebus ab ipso temporaliter gestis, atque
traditis Ecclesiae clavinus promoveri; inter eas vero res quae in usum
veniunt, nonnullas esse quibus dilectio jure impenditur, sed in Deum
relata. Quibus explicatis docetur totius Scripturae sacrae
plenitudinem et finem esse geminam charitatem, Dei propter seipsum,
ac proximi propter Deum.
|
|