|
9. Nemo est enim tam impudenter insulsus qui dicat: Unde scis
incommutabiliter sapientem vitam mutabili esse praeferendam? Idipsum
enim quod interrogat, unde sciam, omnibus ad contemplandum communiter
atque incommutabiliter praesto est. Et hoc qui non videt, ita est
quasi caecus in sole, cui nihil prodest ipsis locis oculorum ejus tam
clarae ac praesentis lucis fulgor infusus. Qui autem videt et
refugit, consuetudine umbrarum carnalium invalidam mentis aciem gerit.
Pravorum igitur morum quasi contrariis flatibus ab ipsa patria
repercutiuntur homines; posteriora atque inferiora sectantes, quam
illud quod esse melius atque praestantius confitentur.
|
|