CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.

10. Quapropter, cum illa veritate perfruendum sit, quae incommutabiliter vivit, et in ea Trinitas Deus, auctor et conditor universitatis, rebus quas condidit consulat; purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem valeat, et inhaerere perspectae . Quam purgationem quasi ambulationem quamdam, et quasi navigationem ad patriam esse arbitremur. Non enim ad eum qui ubique praesens est, locis movemur, sed bono studio bonisque moribus.