|
11. Quod non possemus, nisi ipsa Sapientia tantae etiam nostrae
infirmitati congruere dignaretur, et vivendi nobis praeberet exemplum,
non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos
cum ad illam venimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos venit, ad
hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. Et quoniam nos cum
ad illam venimus, convalescimus; ipsa cum ad nos venit, quasi infirma
existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus:
et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I,
25). Cum ergo ipsa sit patria, viam se quoque nobis fecit ad
patriam.
|
|