|
Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui
oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere
dignata est. Quia enim in Sapientia Dei non poterat mundus per
Sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam
praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21).
12. Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali
mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi
erat, quia in hoc mundo erat, et mundus per eam factus est. Sed
quoniam cupiditate fruendi pro ipso Creatore creatura, homines
configurati huic mundo, et mundi nomine congruentissime vocati, non
eam cognoverunt, propterea dixit Evangelista: Et mundus eum non
cognovit (Joan. I, 10). Itaque in Sapientia Dei non poterat
mundus per Sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo venit cum hic
esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos
facere credentes?
|
|