|
13. Sicut autem curatio via est ad sanitatem, sic ista curatio
peccatores sanandos reficiendosque suscepit. Et quemadmodum medici cum
alligant vulnera, non incomposite, sed apte id faciunt, ut vinculi
utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic medicina
Sapientiae per hominis susceptionem nostris est accommodata
vulneribus; de quibusdam contrariis curans, et de quibusdam
similibus. Sicut etiam ille qui medetur vulneri corporis, adhibet
quaedam contraria, sicut frigidum calido, vel humidum sicco, vel si
quid aliud hujusmodi; adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum
vel rotundo vulneri rotundum, vel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam
non eamdem membris omnibus, sed similem similibus coaptat: sic
sapientia Dei hominem curans, seipsam exhibuit ad sanandum, ipsa
medicus, ipsa medicina. Quia ergo per superbiam homo lapsus est,
humilitatem adhibuit ad sanandum. Serpentis sapientia decepti sumus,
Dei stultitia liberamur. Quemadmodum autem illa Sapientia
vocabatur, erat autem stultitia contemnentibus Deum; sic ista quae
vocatur stultitia, Sapientia est vincentibus diabolum. Nos
immortalitate male usi sumus, ut moreremur; Christus mortalitate bene
usus est, ut viveremus. Corrupto animo feminae ingressus est morbus;
integro corpore feminae processit salus. Ad eadem contraria pertinet,
quod etiam exemplo virtutum ejus vitia nostra curantur. Jamvero
similia quasi ligamenta membris et vulneribus nostris adhibita, illa
sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus, homo homines,
mortalis mortales, morte mortuos liberavit. Multa quoque alia
diligentius considerantibus quos instituti operis peragendi necessitas
non rapit, vel a contrariis, vel a similibus medicinae christianae
apparet instructio.
|
|