|
14. Jamvero credita Domini a mortuis resurrectio, et in coelum
ascensio, magna spe fulcit fidem nostram. Multum enim ostendit quam
voluntarie pro nobis animam posuerit, qui eam sic habuit in potestate
resumere. Quanta ergo se fiducia spes credentium consolatur,
considerans quantus quanta pro nondum credentibus passus sit? Cum vero
judex vivorum atque mortuorum exspectatur e coelo, magnum timorem
incutit negligentibus, ut se ad diligentiam convertant, eumque magis
bene agendo desiderent, quam male agendo formident. Quibus autem
verbis dici, aut qua cogitatione capi potest praemium, quod ille in
fine daturus est; quando ad consolationem hujus itineris de Spiritu
suo tantum dedit, quo in adversis vitae hujus fiduciam charitatemque
tantam ejus, quem nondum videmus, habeamus, et dona unicuique propria
ad instructionem Ecclesiae suae, ut id quod ostendit esse faciendum,
non solum sine murmure, sed etiam cum delectatione faciamus?
|
|