|
17. Has igitur claves dedit Ecclesiae suae, ut quae solveret in
terra, soluta essent in coelo; quae ligaret in terra, ligata essent
et in coelo (Matth. XVI, 19): scilicet ut quisquis in
Ecclesia ejus dimitti sibi peccata non crederet, non ei
dimitterentur; quisquis autem crederet, seque ab his correctus
averteret, in ejusdem Ecclesiae gremio constitutus, eadem fide atque
correctione sanaretur. Quisquis enim non credit dimitti sibi posse
peccata, fit deterior desperando, quasi nihil illi melius quam malum
esse remaneat, ubi de fructu suae conversionis infidus est.
|
|