|
1. Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus
inveniendi quae intelligenda sunt, et modus proferendi quae intellecta
sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum
opus et arduum, et si ad sustinendum difficile, vereor ne ad
suscipiendum temerarium. Ita sane si de nobis ipsis praesumeremus:
nunc vero cum in illo sit spes peragendi hujus operis, a quo nobis in
cogitatione multa de hac re jam tradita tenemus, non est metuendam ne
dare desinat caetera, cum ea quae data sunt coeperimus impendere.
Omnis enim res quae dando non deficit, dum habetur et non datur,
nondum habetur quomodo habenda est. Ille autem ait: Qui habet,
dabitur ei (Matth. XIII, 12). Dabit ergo habentibus, id
est, cum benignitate utentibus eo quod acceperunt, adimplebit atque
cumulabit quod dedit. Illi quinque et illi septem erant panes,
antequam inciperent dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos
et sportas satiatis tot hominum millibus impleverunt (Id. XIV,
17-21; et XV, 34-38). Sicut ergo ille panis dum
frangeretur accrevit, sic ea quae ad hoc opus aggrediendum jam Dominus
praebuit, cum dispensari coeperint, eo ipso suggerente
multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam
patiamur inopiam, sed de mirabili etiam abundantia gaudeamus.
|
|