|
20. In his igitur omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum
est, quas aeternas atque incommutabiles commemoravimus; caeteris autem
utendum est, ut ad illarum perfructionem pervenire possimus. Nos
itaque qui fruimur et utimur aliis rebus, res aliquae sumus. Magna
enim quaedam res est homo, factus ad imaginem et similitudinem Dei,
non in quantum mortali corpore includitur, sed in quantum bestias
rationalis animae honore praecedit . Itaque magna quaestio est utrum
frui se homines debeant, an uti, an utrumque. Praeceptum est enim
nobis ut diligamus invicem; sed quaeritur utrum propter se homo ab
homine diligendus sit, an propter aliud. Si enim propter se, fruimur
eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud
diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur
vita beata; cujus etiamsi nondum res, tamen spes ejus nos hoc tempore
consolatur. Maledictus autem qui spem suam ponit in homine (Jerem.
XVII, 5).
21. Sed nec seipso quisquam frui debet, si liquido advertas; quia
nec seipsum debet propter seipsum diligere, sed propter illum quo
fruendum est. Tunc est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit
in incommutabilem vitam, et toto affectu inhaeret illi: si autem se
propter se diligit, non se refert ad Deum; sed ad seipsum conversus,
non ad incommutabile aliquid convertitur. Et propterea jam cum defectu
aliquo se fruitur; quia melior est cum totus haeret atque constringitur
incommutabili bono, quam cum inde vel ad seipsum relaxatur. Si ergo
teipsum non propter te debes diligere, sed propter illum ubi
dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius homo, si
etiam ipsum propter Deum diligis. Haec enim regula dilectionis
divinitus constituta est: Diliges, inquit, proximum tuum sicut
teipsum; Deum vero ex toto corde, et ex tota anima et ex tota mente
(Levit. XIX, 18; Deut. VI, 5; et Matth. XXII,
37, 39); ut omnes cogitationes tuas et omnem vitam et omnem
intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum
autem ait, toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostrae
partem reliquit, quae vacare debeat et quasi locum dare ut alia re
velit frui; sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc
rapiatur, quo totus dilectionis impetus currit. Quisquis ergo recte
proximum diligit, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde,
tota anima, tota mente diligat Deum. Sic enim eum diligens tanquam
seipsum, totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem
Dei, quae nullum a se rivulum duci extra patitur, cujus derivatione
minuatur.
|
|