|
22. Non autem omnia quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea
sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicuti est
homo, vel angelus; aut ad nos relata, beneficio Dei per nos
indigent, sicuti est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt
scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum Deum. Cum
ergo quatuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos
sumus, tertium quod juxta nos est, quartum quod infra nos est; de
secundo et quarto nulla praecepta danda erant. Quamtumlibet enim homo
excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis
sui. Fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore, id
agit ut ipse sibi regnet et corpori suo; et ideo non potest nisi et se
et corpus suum diligere.
23. Magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est
aliis hominibus, dominari potuerit. Inest enim vitioso animo id magis
appetere, et sibi tanquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur
Deo. Talis autem sui dilectio melius odium vocatur. Iniquum est
enim, quia vult sibi servire quod infra se est, cum ipse servire
superiori nolit: rectissimeque dictum est, Qui diligit iniquitatem,
odit animam suam (Psal. X, 6): et ideo fit infirmus animus, et
de mortali corpore cruciatur. Necesse est enim ut illud diligat, et
ejus corruptione praegravetur. Immortalitas enim et incorruptio
corporis de sanitate animi existit; sanitas autem animi est firmissime
inhaerere potiori, hoc est incommutabili Deo. Cum vero etiam eis qui
sibi naturaliter pares sunt, hoc est, hominibus, dominari affectat,
intolerabilis omnino superbia est.
|
|