|
24. Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum aliqua secta
quaestio fuit . Sed neque corpus suum quisquam odit: verum est enim
quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes.
V, 29). Et quod nonnulli dicunt, malle se omnino esse sine
corpore, omnino falluntur: non enim corpus suum, sed corruptiones
ejus et pondus oderunt. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et
celerrimum corpus volunt habere: sed putant nullum corpus esse si tale
fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. Quod autem continentia
quadam et laboribus quasi persequi videntur corpora sua; qui hoc recte
faciunt, non id agunt ut non habeant corpus, sed ut habeant subjugatum
et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore,
id est consuetudines et inclinationes animae ad fruendum inferioribus,
per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant.
Nam non se interimunt, sed curam suae valetudinis gerunt.
25. Qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter inimico suo
corpori bellum ingerunt. In quo fallit eos quod legunt: Caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim
sibi invicem adversantur (Galat. V, 17). Dictum est enim hoc
propter indomitam carnalem consuetudinem, adversus quam spiritus
concupiscit; non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia ejus, id
est consuetudine mala edomita, faciat spiritui subjugatum , quod
naturalis ordo desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem, ut
corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter vigeat,
hoc etiam in hac vita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in
melius, nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod donec fiat,
caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: non
per odium resistente spiritu, sed per principatum; quia magis quod
diligit vult subditum esse meliori: nec per odium resistente carne,
sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum etiam propagine
inveteratum naturae lege inolevit. Id ergo agit spiritus in domanda
carne, ut solvat malae consuetudinis quasi pacta perversa, et fiat pax
consuetudinis bonae. Tamen nec isti qui falsa opinione depravati
corpora sua detestantur, parati essent unum oculum vel sine sensu
doloris amittere, etiamsi in altero tantus cernendi sensus remaneret,
quantus erat in duobus, nisi aliqua res quae praeponenda esset,
urgeret. Isto atque hujusmodi documento satis ostenditur eis qui sine
pertinacia verum requirunt, quam certa sententia sit Apostoli, ubi
ait: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Addidit etiam: Sed
nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam.
|
|