|
26. Modus ergo diligendi praecipiendus est homini, id est, quomodo
se diligat ut prosit sibi. Quin autem se diligat et prodesse sibi
velit, dubitare dementis est. Praecipiendum etiam quomodo corpus suum
diligat, ut ei ordinate prudenterque consulat. Nam quod diligat etiam
corpus suum, idque salvum habere atque integrum velit, aeque
manifestum est. Aliquid itaque amplius diligere aliquis potest, quam
salutem atque integritatem corporis sui. Nam multi et dolores et
amissiones nonnullorum membrorum voluntarias suscepisse inveniuntur,
sed ut alia quae amplius diligebant, consequerentur. Non ergo
propterea quisquam dicendus est non diligere salutem atque incolumitatem
corporis sui, quia plus aliquid diligit. Nam et avarus quamvis
pecuniam diligat, tamen emit sibi panem: quod cum facit, dat pecuniam
quam multum diligit et augere desiderat; sed quia pluris aestimat
salutem corporis sui, quae illo pane fulcitur. Supervacaneum est
diutius de re manifestissima disputare, quod tamen plerumque nos facere
cogit error impiorum.
|
|