|
27. Ergo, quoniam praecepto non opus est ut se quisque et corpus
suum diligat, id est, quoniam id quod sumus, et id quod infra nos
est, ad nos tamen pertinet, inconcussa naturae lege diligimus, quae
in bestias etiam promulgata est (nam et bestiae se atque corpora sua
diligunt); restabat ut et de illo quod supra nos est, et de illo quod
juxta nos est, praecepta sumeremus. Diliges, inquit, Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua,
et diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus praeceptis
tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40).
Finis itaque praecepti est dilectio (I Tim. I, 5), et ea
gemina, id est Dei et proximi. Quod si te totum intelligas, id est
animum et corpus tuum, et proximum totum, id est animum et corpus ejus
(homo enim ex animo constat et corpore), nullum rerum diligendarum
genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat
dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut
caetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum videtur;
sed cum dictum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum, simul et
tui abs te dilectio non praetermissa est.
|
|