|
28. Ille autem juste et sancte vivit, qui rerum integer aestimator
est: ipse est autem qui ordinatam dilectionem habet, ne aut diligat
quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum, aut
amplius diligat quod minus est diligendum, aut aeque diligat quod vel
minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque
diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est
diligendus; et omnis homo in quantum homo est, diligendus est propter
Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius
diligendus est, amplius quisque debet Deum diligere quam seipsum.
Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum: quia
propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo
Deo perfrui, quod non potest corpus; quia corpus per animam vivit qua
fruimur Deo.
|
|