|
29. Omnes autem aeque diligendi sunt: sed cum omnibus prodesse non
possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum
vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam
sorte junguntur. Sicut enim, si tibi abundaret aliquid, quod dari
oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari posset, si tibi
occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te
aliqua necessitudine superaret; nihil justius faceres quam ut sorte
legeres, cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in
hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est,
prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit.
|
|