|
2. Omnis doctrina vel rerum est vel signorum, sed res per signa
discuntur. Proprie autem nunc res appellavi, quae non ad
significandum aliquid adhibentur, sicuti est lignum, lapis, pecus,
atque hujusmodi caetera. Sed non illud lignum quod in aquas amaras
Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent (Exod. XV,
25); neque ille lapis quem Jacob sibi ad caput posuerat (Genes.
XXVIII, 11); neque illud pecus quod pro filio immolavit
Abraham (Id. XXII, 13). Hae namque ita res sunt, ut
aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis
usus in significando est, sicuti sunt verba. Nemo enim utitur
verbis, nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intelligitur quid
appellem signa; res eas videlicet quae ad significandum aliquid
adhibentur. Quamobrem omne signum etiam res aliqua est; quod enim
nulla res est, omnino nihil est: non autem omnis res etiam signum
est. Et ideo in hac divisione rerum atque signorum, cum de rebus
loquemur, ita loquemur ut etiamsi earum aliquae adhiberi ad
significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus,
postea de signis disseremus; memoriterque teneamus id nunc in rebus
considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter scipsas
significant.
|
|