|
30. Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo, partim eos
diligimus quos ipsi adjuvamus, partim eos a quibus adjuvamur, partim
quorum et indigemus adjutorio, et indigentiae subvenimus; partim
quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi, nec ab eis ut nobis
conferatur attendimus. Velle tamen debemus ut omnes nobiscum diligant
Deum, et totum quod vel eos adjuvamus vel adjuvamur ab eis, ad unum
illum finem referendum est. Si enim in theatris nequitiae qui aliquem
diligit histrionem, et tanquam magno vel etiam summo bono ejus arte
perfruitur, omnes diligit qui eum diligunt secum, non propter illos,
sed propter eum quem pariter diligunt; et quanto est in ejus amore
ferventior, tanto agit quibus potest modis, ut a pluribus diligatur,
et tanto pluribus eum cupit ostendere; et quem frigidiorem videt,
excitat eum quantum potest laudibus illius; si autem contravenientem
invenerit, odit in illo vehementer odium dilecti sui, et quibus modis
valet, instat ut auferat: quid nos in societate dilectionis Dei agere
convenit, quo perfrui, beate vivere est; et a quo habent omnes qui
eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt; de quo nihil
metuimus, ne cuiquam possit cognitus displicere; et qui se vult
diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt, aeternum
praemium conferatur, hoc est ipse quem diligunt? Hinc efficitur ut
inimicos etiam nostros diligamus: non enim eos timemus, quia nobis
quod diligimus auferre non possunt; sed miseramur potius, quia tanto
magis nos oderunt, quanto ab illo quem diligimus separati sunt. Ad
quem si conversi fuerint, et illum tanquam beatificum bonum, et nos
tanquam socios tanti boni necesse est ut diligant.
|
|