|
31. Oritur autem hoc loco de Angelis nonnulla quaestio. Illo enim
fruentes, etiam ipsi beati sunt, quo et nos frui desideramus: et
quanto in hac vita fruimur vel per speculum vel in aenigmate (I Cor.
XIII, 12), tanto nostram peregrinationem et tolerabilius
sustinemus, et ardentius finire cupimus. Sed utrum ad illa duo
praecepta etiam dilectio pertineat Angelorum, non irrationabiliter
quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecepit ut
proximum diligamus, et ipse in Evangelio Dominus ostendit, et
Paulus apostolus. Namque ille cui duo ipsa praecepta protulerat,
atque in eis pendere totam Legem Prophetasque dixerat, cum
interrogaret eum dicens, Et quis est meus proximus ? hominem quemdam
proposuit descendentem ab Jerusalem in Jericho, incidisse in
latrones, et ab eis graviter vulneratum, saucium et semivivum esse
derelictum; cui proximum esse non docuit, nisi qui erga illum
recreandum atque curandum misericors exstitit, ita ut hoc qui
interrogaverat, interrogatus ipse fateretur. Cui Dominus ait,
Vade, et tu fac similiter (Luc. X, 27, 37); ut videlicet
eum esse proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium
misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Ex
quo est jam consequens ut etiam ille a quo nobis hoc vicissim exhibendum
est, proximus sit noster. Proximi enim nomen ad aliquid est, nec
quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse
cui misericordiae denegetur officium, quis non videat, quando usque ad
inimicos etiam porrectum est, eodem Domino dicente: Diligite
inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos (Matth. V,
44)?
32. Ita quoque Paulus apostolus docet, cum dicit: Nam non
adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces,
et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges
proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur
(Rom. XIII, 9, 10). Quisquis ergo arbitratur non de omni
homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod absurdissimum et
sceleratissimum est, fuisse visum Apostolo non esse peccatum si quis
aut non christiani, aut inimici adulteraverit uxorem, aut eum
occiderit, aut ejus rem concupierit: quod si dementis est dicere,
manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum, quia erga
neminem operandum est malum.
33. Jamvero si vel cui praebendum est, vel a quo nobis praebendum
est officium misericordiae, recte proximus dicitur; manifestum est hoc
praecepto quo jubemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos
contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia,
quanta multis divinarum Scripturarum locis animadvertere facile est.
Ex quo et ipse Deus et Dominus noster proximum se nostrum dici
voluit. Nam et seipsum significat Dominus Jesus Christus opitulatum
esse semivivo jacenti in via afflicto et relicto a latronibus. Et
propheta in oratione ait: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita
complacebam (Psal. XXXIV, 14). Sed quoniam excellentior ac
supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum quo diligamus
Deum, a proximi dilectione distinctum est . Ille enim nobis praebet
misericordiam propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter
illius: id est, ille nostri miseretur, ut se perfruamur; nos vero
invicem nostri miseremur, ut illo perfruamur.
|
|