|
34. Quapropter adhuc ambiguum esse videtur, cum dicimus ea re nos
perfrui, quam diligimus propter seipsam, et ea re nobis fruendum esse
tantum, qua efficimur beati, caeteris vero utendum. Diligit enim nos
Deus, et multum nobis dilectionem ejus erga nos divina Scriptura
commendat: quomodo ergo diligit? ut nobis utatur, an ut fruatur?
Sed si fruitur, eget bono nostro, quod nemo sanus dixerit. Omne
enim bonum nostrum vel ipse, vel ab ipso est: cui autem obscurum vel
dubium est, non egere lucem rerum harum nitore quas ipsa
illustraverit? Dicit etiam apertissime propheta: Dixi Domino,
Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV,
2). Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Nam si neque fruitur
neque utitur, non invenio quemadmodum diligat.
|
|