|
35. Sed neque sic utitur ut nos: nam nos res quibus utimur ad id
referimus, ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem
usum nostrum refert. Quia enim bonus est, sumus; et in quantum
sumus, boni sumus. Porro autem quia etiam justus est, non impune
sumus mali; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus.
Ille enim summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est, et
qui plenissime dicere potuit: Ego sum qui sum; et, Dices eis, Qui
est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Ut caetera quae
sunt, et nisi ab illo esse non possint, et in tantum bona sint , in
quantum acceperunt ut sint. Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo
nobis utitur, non ad ejus, sed ad nostram utilitatem refertur, ad
ejus autem tantummodo bonitatem. Cujus autem nos miseremur, et cui
consulimus, ad ejus quidem utilitatem id facimus, eamque intuemur;
sed nescio quomodo etiam nostra fit consequens, cum eam misericordiam
quam impendimus egenti, sine mercede non relinquit Deus. Haec autem
merces summa est ut ipso perfruamur, et omnes qui eo fruimur, nobis
etiam invicem in ipso perfruamur.
|
|