|
36. Nam si in nobis id facimus, remanemus in via, et spem
beatitudinis nostrae in homine vel in angelo collocamus. Quod et homo
superbus et angelus superbus arrogant sibi, atque in se aliorum spem
gaudent constitui. Sanctus autem homo et sanctus angelus etiam fessos
nos atque in se acquiescere et remanere cupientes, reficiunt potius,
aut eo sumptu quem propter nos, aut illo etiam quem propter se
acceperunt, acceperunt tamen; atque ita refectos in illum ire
compellunt, quo fruentes pariter beati sumus. Nam et Apostolus
clamat: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine
Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? et, Neque qui plantat
est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Id.
III, 7). Et angelus hominem se adorantem monet ut potius illum
adoret, sub quo ei Domino etiam ipse conservus est (Apoc. XIX,
10).
37. Cum autem homine in Deo frueris, Deo potius quam homine
frueris. Illo enim frueris quo efficeris beatus; et ad eum te
pervenisse laetaberis, in quo spem ponis ut venias. Inde ad
Philemonem Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino
(Philem. 20). Quod si non addidisset, in Domino, et te fruar
tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. Quanquam
etiam vicinissime dicitur frui, cum delectatione uti . Cum enim adest
quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat: per quam
si transieris, eamque ad illud ubi permanendum est, retuleris; uteris
ea, et abusive, non proprie, diceris frui. Si vero inhaeseris atque
permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie
frui dicendus es: quod non faciendum est nisi in illa Trinitate, id
est summo et incommutabili bono.
|
|