|
38. Vide quemadmodum cum ipsa Veritas, et Verbum per quod facta
sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis (Joan.
III, 3, 14), tamen ait Apostolus: Et si noveramus Christum
secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. 5, 16). Ille
quippe qui non solum pervenientibus possessionem, sed etiam viam
praebere se voluit venientibus ad principium viarum , voluit carnem
assumere: unde est etiam illud, Dominus creavit me in principio
viarum suarum (Prov. VIII, 22); ut inde inciperent, qui
vellent venire. Apostolus igitur quamvis adhuc ambularet in via, et
ad palmam supernae vocationis sequeretur vocantem Deum, tamen ea quae
retro sunt obliviscens, et in ea quae ante sunt extentus (Philipp.
III, 12-14), jam principium viarum transierat; hoc est, eo
non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus
qui ad veritatem pervenire, et in vita aeterna permanere desiderant.
Sic enim ait, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV,
6); hoc est, per me venitur, ad me pervenitur, in me permanetur.
Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur; quia per
aequalem ille cui est aequalis agnoscitur; vinciente et tanquam
agglutinante nos Spiritu sancto, quo in summo atque incommutabili bono
permanere possimus. Ex quo intelligitur quam nulla res in via tenere
nos debeat, quando nec ipse Dominus, in quantum via nostra esse
dignatus est, tenere nos voluerit, sed transire; ne rebus
temporalibus, quamvis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis,
haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum
ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberavit, et collocavit ad
dexteram Patris, provehi atque pervehi mereamur.
|
|