|
39. Omnium igitur quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec
summa est, ut intelligatur Legis et omnium divinarum Scripturarum
plenitudo et finis esse dilectio (Rom. XIII, 10; et I Tim.
I, 5) rei qua fruendum est, et rei quae nobiscum ea re frui
potest; quia ut se quisque diligat, praecepto non opus est. Hoc ergo
ut nossemus atque possemus, facta est tota pro salute nostra per
divinam providentiam dispensatio temporalis, qua debemus uti, non
quasi mansoria quadam dilectione atque delectatione, sed transitoria
potius, tanquam viae, tanquam vehiculorum, vel aliorum quorumlibet
instrumentorum, aut si quid congruentius dici potest; ut ea quibus
ferimur, propter illud ad quod ferimur, diligamus.
|
|