|
40. Quisquis igitur Scripturas divinas vel quamlibet earum partem
intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam
geminam charitatem Dei et proximi, nondum intellexit. Quisquis vero
talem inde sententiam duxerit , ut huic aedificandae charitati sit
utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse
probabitur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest
quippe in mentiente voluntas falsa dicendi: et ideo multos invenimus,
qui mentiri velint; qui autem falli, neminem. Cum igitur hoc sciens
homo faciat, illud nesciens patiatur, satis in una eademque re apparet
illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem; quandoquidem pati
melius est iniquitatem, quam facere: omnis autem qui mentitur,
iniquitatem facit ; et si cuiquam videtur utile aliquando esse
mendacium, potest videri utilem aliquando esse iniquitatem. Nemo enim
mentiens, in eo quod mentitur, servat fidem; nam hoc utique vult, ut
cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non servat:
omnis autem fidei violator, iniquus est. Aut igitur iniquitas
aliquando utilis est, quod fieri non potest; aut mendacium semper
inutile est.
41. Sed quisquis in Scripturis aliud sentit quam ille qui
scripsit, illis non mentientibus fallitur: sed tamen, ut dicere
coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet charitatem, quae
finis praecepti est, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens
viam, eo tamen per agrum pergat, quo etiam via illa perducit.
Corrigendus est tamen, et quam sit utilius viam non deserere
demonstrandum est, ne consuetudine deviandi etiam in transversum aut
perversum ire cogatur.
|
|